monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXXII Bellum contra Gundobadum. <<<     >>> XXXIV Quod Gundobadus converti voluit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXXIII De interitu Godigisili.

1 Post haec resumptis viribus, iam dispiciens rege Chlodovecho tributa promissa dissolvere, contra Godigisilo fratrem suum exercitum conmovet eumque apud Viennam civitatem inclusum obsidit. Verum ubi minori populo alimenta dificere coeperunt, timens Godigiselus, ne ad se usque fames extenderetur, iussit expelli minoris populi ab urbe.2 Quo facto, expulsus est inter citeros artifex ille, cui de aquaeducto cura manebat. Ille vero indignans, cur fuerit eiectus ab urbem cum ceteris, ad Gundobadum furibundus vadit, indicans, qualiter civitatem inrumpens ultionem exerceret in fratre. Illo quoque duci exercitum per aquaeducto directum, multis cum ferreis vectibus praecidentibus, erat autem spiraculum illius lapide magno conclusum; quo cum vectibus illis per magisterium artefecis repulso, civitatem introeunt, illisque de muro sagittantibus, hi terga praeveniunt.3 Datum autem de medio civitatis sonum bucinae, obsedentes portas capiunt apertisque pariter ingrediuntur. Cumque inter duas has acies populus urbis ab utroque exercitu caederetur, Godegiselus ad eclesiam hereticorum confugit ibique cum episcopo Arriano interfectus est. Denique Franci, qui apud Godigiselo erant, in unam se turrem congregant.4 Gundobadus autem iussit, ne unus quidem ex ipsis aliquid noceretur; sed adpraehensus eos Tholosae in exilium ad Alaricum regem transmisit, interfectis senatoribus Burgundionibusque, qui Godigiselo consenserant. Ipse vero regionem omnem, quod nunc Burgundia dicitur, in suo dominio restauravit. Burgundionibus leges mitiores instituit, ne Romanos obpraemerent.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.20 bnf9765.26 bnf13759.133 bnf17654.30 bnf17655.63 bnf18312.253 cpl864.51 hab82.306

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik