monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 32
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXXI De baptismo Chlodovechi. <<< >>> XXXIII De interitu Godigisili.
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXXII Bellum contra Gundobadum.
1 Tunc Gundobadus et Godegisilus fratres regnum circa Rhodanum aut Ararem cum Massiliensem provintiam retinebant. Erant autem tam ille quam populi eorum Arrianae sectae subiecti. Cumque se invicem inpugnarent, auditas Godigisilus Chlodovechi regis victurias misit ad eum legationem occulte, dicens: 'Si mihi ad persequendum fratrem meum praebueris solatium, ut eum bello interficere aut de regione eiecere possim, tributum tibi, quale tu ipse vellis iniungere, annis singulis dissolvam'.2 Quod ille libenter accipiens, auxilium ei, ubicumque necessitas poposcerit, repromisit, et statuto tempore contra Gundobadum exercitum commovit. Quo audito, Gundobadus ignorans dolum fratris, misit ad eum, dicens: 'Veni in adiuturium meum, quia Franci se conmovent contra nos et regionem nostram adeunt, ut eam capiant.3 Ideoque simus unianimis adversus gentem inimicam nobis, ne separati invicem quod aliae gentes passi sunt perferamus'. Ad ille: 'Vadam', inquid, 'cum exercitu meo et tibi auxilium praebeam'. Moventesque simul hii tres exercitum, id est Chlodovechus contra Gundobadum et Godigiselo, cum omni instrumento belli ad castrum cui Divione nomen est pervenerunt.4 Confligentesque super Oscaram fluvium, Godigiselus Chlodovecho coniungetur, ac uterque exercitus Gundobadi populum adteret. At ille dolum fratres, quem non suspecabatur, advertens, terga dedit fugamque iniit, Rhodanitidesque ripas percurrens, Avinionem urbem ingreditur. Godigisilus vero, obtenta victuria, promissam Chlodovecho aliquam partem regni sui, cum pace discessit Viennamque triumphans, tamquam si iam totum possederit regnum, ingreditur.5 Auctis adhuc Chlodovechus rex viribus post Gundobadum abiit, ut eum de civitate extractum interemeret. Quod ille audiens, pavore perterritus, metuebat, ne ei mors repentina succederet. Habebat tamen secum virum inlustrem Aredium, strinuum atque sapientem, quem ad se arcessitum, ait: 'Vallant me undique angustiae, et quid faciam ignoro, quia venerunt hi barbari super nos, ut, nobis interemptis, regionem totam evertant'.6 Ad haec Aredius ait: 'Oportit te lenire feritatem hominis huius, ne pereas. Nunc ergo, si placit in oculis tuis, ego a te fugire et ad eum transire consimulo, cumque ad eum accessero, ego faciam, ut neque te neque hanc noceant regionem. Tantum ut quod tibi per meum consilium demandaverit implere studias, donec causam tuam Dominus prosperam facere sua pietate dignetur' .7 Et ille: 'Faciam', inquid, 'quaecumque mandaveris'. Haec eo dicente, vale dicens Aredius discessit, et ad Chlodovechum regem abiens, ait: 'Ecce! ego humilis tuos, piissime rex, ad tuam potentiam venio, relinquens illum miserrimum Gundobadum. Quod si me pietas tua recipere dignatur, integrum in me famulum atque fidelem et tu et posteri tui habebitis'.8 Quem ille prumptissime colligens secum retinuit. Erat enim iocundus in fabulis, strinuns in consiliis, iustus in iuditiis et in conmisso fidelis. Denique Chlodovecho cum omni exercito circa murus urbis resedente, ait Aredius: 'Si dignanter, o rex, gloria celsitudinis tuae paucos humilitatis meae sermones vellit accepere, consilium licet non egeatis, tamen fide integra ministrabam; idemque vel tibi congruum vel civitatibus erat, per quas transire diliberas.9 Cur', inquid, 'retines exercitum, cum loco firmissimo tuus resedeat inimicus? Depopularis agros, prata depascis, vineas dissecas, olivita succidis omnesque regiones fructus evertis; interim et ille nocere nihil praevalis. Mitte potius legationem et tributum, quod tibi annis singulis dissolvat, inpone, ut et regio salva sit et tu tributa dissolventi perpetuo domineris.10 Quod si noluerit, tunc quod libuerit facies'. Quo consilio rex accepto hostem patriae redire iubet ad propria. Tunc missa legationem ad Gundobadum, ut ei per singulos annos tributa inposita reddere debeat, iubet. Ad ille et de praesenti solvit et deinceps solviturum se esse promittit.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.18 bnf9765.25 bnf13759.133 bnf17654.28 bnf17655.61 bnf18312.253 cpl864.49 hab82.306
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik