monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXX Bellum contra Alamannus. <<<     >>> XXXII Bellum contra Gundobadum.

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXXI De baptismo Chlodovechi.

1 Tunc regina arcessire clam sanctum Remedium Remensis urbis episcopum iubet, depraecans, ut regi verbum salutis insinuaret. Quem sacerdos arcessitum secritius coepit ei insinuare, ut Deum verum, factorem caeli ac terrae, crederit, idola neglegerit, quae neque sibi neque aliis prodesse possunt. At ille ait: 'Libenter te, sanctissime pater, audiebam; sed restat unum, quod populus qui me sequitur, non patitur relinquere deus suos; sed vado et loquor eis iuxta verbum tuum'.2 Conveniens autem cum suis, priusquam ille loqueretur, praecurrente potentia Dei, omnes populus pariter adclamavit: 'Mortalis deus abigimus, pie rex, et Deum quem Remegius praedicat inmortalem sequi parati sumus'. Nuntiantur haec antestiti, qui gaudio magno repletus, iussit lavacrum praeparari. Velis depictis adumbrantur plateae, eclesiae curtinis albentibus adurnantur, baptistirium conponitur, balsama difunduntur, micant flagrantes odorem cerei, totumque templum baptistirii divino respergetur ab odore, talemque ibi gratiam adstantibus Deus tribuit, ut aestimarent se paradisi odoribus collocari.3 Rex ergo prior poposcit, se a pontifeci baptizare. Procedit novos Constantinus ad lavacrum, deleturus leprae veteris morbum sordentesque maculas gestas antiquitus recenti latice deleturus. Cui ingresso ad baptismum sanctus Dei sic infit ore facundo: 'Mitis depone colla, Sigamber; adora quod incendisti, incende quod adorasti'.4 Erat autem sanctus Remegius episcopus egregiae scientiae et rethoricis adprimum inbutus studiis, sed et sanctitate ita praelatus, ut Silvestri virtutebus equaretur. Est enim nunc liber vitae eius, qui eum narrat mortuum suscitasse. Igitur rex omnipotentem Deum in Trinitate confessus, baptizatus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti delebutusque sacro crismate cum signaculo crucis Christi.5 De exercito vero eius baptizati sunt amplius tria milia. Baptizata est et soror eius Albofledis, quae non post multum tempus migravit ad Dominum. Pro qua cum rex contristaretur, sanctus Remegius consolaturiam misit epistolam, quae hoc modo sumpsit exordium: Anget me et satis me anget vestrae causa tristitiae, quod bonae memoriae germana vestra transiit Albofledis.6 Sed consolare possumus, quia talis de hoc mundo migravit, ut suspici magis debeat quam lugere. Conversa est enim et alia soror eius Lantechildis nomen, quae in haeresim Arrianorum dilapsa fuerat, quae confessa aequalem Filium Patri et Spiritum sanctum, crismata est.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.18 bnf9765.25 bnf13759.133 bnf17654.28 bnf17655.60 bnf18312.253 cpl864.49 hab82.306

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik