monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 28
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXVII Quod Chlodovechus regnum accepit. <<< >>> XXIX De primo eorum filio baptizato in albis defuncto.
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXVIII Quod Chlodovechus Chrodigilde accepit.
1 Fuit igitur et Gundevechus rex Burgundionum ex genere Athanarici regis persecutoris, cui supra meminimus. Huic fuerunt quattuor filii: Gundobadus, Godigisilus, Chilpericus et Godomarus. Igitur Gundobadus Chilpericum fratrem suum interfecit gladio uxoremque eius, ligatu ad collum lapidem, aquis inmersit.2 Huius duas filias exilio condemnavit; quarum senior mutata veste Crona, iunior Chrotchildis vocabatur. Porro Chlodovechus, dum legationem in Burgundiam saepius mittit, Chrotchildis puella repperitur a legatis eius. Qui cum ea vidissent elegantem atque sapientem et cognovissent, quod de regio esset genere, nuntiaverunt haec Chlodovecho regi.3 Nec moratus ille ad Gundobadum legationem dirigit, eam sibi in matrimonio petens. Quod ille recusare metuens, tradidit eam viris; illeque accipientes puellam, regi velotius repraesentant. Qua visa, rex valde gavisus, suo eam coniugio sociavit, habens iam de concubina filium nomine Theudericum.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.16 bnf9765.24 bnf13759.133 bnf17654.28 bnf17655.58 bnf18312.253 cpl864.47 hab82.306
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik