monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 25
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXIV De fame Burgundiae et Ecdicio. <<<     >>> XXVI De obitu sancti Perpetui et episcopatu Volosiani ac Viri.

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXV De Euvarege persecutore.

1 Huius temporis et Euarix rex Gothorum, excidens Hispanum limitem, gravem in Galliis super christianis intulit persecutionem. Truncabat passim perversitate suae non consentientis, clericus carceribus subegebat, sacerdotis vero alius dabat exilio, alius gladio trucidabat. Nam et ipsus sacrorum templorum aditus spinis iusserat obserari, scilicet ut raritas ingrediendi oblivionem facerit fidei.2 Maxime tunc Novimpopulanae geminaeque Germaniae urbes ab hac tempestate depopulatae sunt. Extat hodieque et pro ac causa ad Basilium episcopum nobilis Sidoni ipsius epistola, quae haec ita loquitur. Sed persecutor non post multum tempus ultione divina percussus interiit.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.15 bnf9765.23 bnf13759.133 bnf17654.28 bnf17655.56 bnf18312.253 cpl864.45 hab82.306

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik