monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXIII De sanctitate Sidonii episcopi, et de iniuriis eius ultione divina moderatis. <<<     >>> XXV De Euvarege persecutore.

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXIV De fame Burgundiae et Ecdicio.

1 Sed tempore Sidoni episcopi magna Burgundiam famis oppressit. Cumque populi per diversas regiones dispergerentur, nec esset ullus qui pauperibus alemoniam largeretur, Ecdicius quidam ex senatoribus, huius propinquos, magnam tunc rem in Deo confisus fecisse perhibitur. Nam invaliscente fame, misit pueros suos cum equitibus et plaustris per vicinas sibi civitates, ut eos qui hac inopia vexabantur sibi adducerent.2 At illi euntes, cunctus pauperes, quodquod invenire potuerunt, adduxerunt ad domum eius, ibique eos per omnem tempus sterelitates pascens, ab interitu famis eximit. Fueruntque, ut multi aiunt, amplius quam quattuor milia promiscui sexus. Adveniente autem ubertate, ordinata iterum evectionem, unumquemque in loco suo restituit.3 Post quorum discessum vox ad eum e caelis lapsa pervenit, dicens: 'Ecdici, Ecdici, quia fecisti rem hanc, tibi et simine tuo panis non deerit in sempiternum, eo quod obaudieris verbis meis et famem meam refectione pauperum saciaberis'. Quem Ecdicium mirae velocitatis fuisse, multi commemorant. Nam quadam vice multitudinem Gothorum cum decim viris fugasse perscribitur.4 Sed et sanctos Patiens Lugdunensis episcopus simile huic in ipsa fame populis prestetisse perhibetur benefitium. Extat exinde hodieque apud nos beati Sidoni epistola, in qua eum declamaturiae conlaudavit.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.15 bnf9765.22 bnf13759.133 bnf17654.28 bnf17655.55 bnf18312.253 cpl864.45 hab82.306

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik