monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 23
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXII De Sidonio episcopo. <<< >>> XXIV De fame Burgundiae et Ecdicio.
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXIII De sanctitate Sidonii episcopi, et de iniuriis eius ultione divina moderatis.
1 Cumque ad officium dominicum fuisset mancipatus et sanctam ageret in saeculo vitam, surrexerunt contra eum duo presbiteri, et ablatam ei omnem potestatem a rebus ecclesiae, artum ei victum et tenuem relinquentes, ad summam eum contumeliam redigerunt. Sed non longi temporis spatio inultam eius iniuriam divina voluit sustinere clementia.2 Nam unus ex his nequissimis et indignum dici presbiteris, cum ante nocte minatus fuisset eum de ecclesia velle extrahere, signum ad matutinis audiens fuisset commotum, fervens felle contra sanctum Dei surrexit, hoc iniquo corde explere cogitans, quod die praecedente tractaverat. Ingressus autem in secessum suum, dum ventrem purgare nititur, spiritum exalavit.3 Expectat enim eum puer a foris cum cereo dominum egressurum. Iamque advenerat lux, et satelles eius, id est alius presbiter, mittit nuntium, dicens: 'Veni, ne tarderis, ut quae nobis die hesterna convenit pariter expleamus' . Sed cum responsa dare differret exanimis, elevato puer velo ostii repperit dominum super sellula secessi defunctum.4 Unde indubitatum est, non minoris criminis hunc reum esse quam Arrium illum, cui similiter in secessum fuerunt interna deposita per partis inferioris egestum, quia nec istud sine heresi potest accipi, ut in ecclesiam non obaudiatur sacerdos Dei, cui ad pascendum oves commissae sunt, et ille se ingerat potestati, cui neque a Deo neque ab hominibus aliquid est commissum.5 Dehinc beatus sacerdos, uno adhuc manente nihilominus inimico, suae restituetur potestati. Factum est autem post haec, ut accedente febre aegrotare coepisset. Qui rogat suos, ut eum in ecclesiam ferrent. Cumque ibidem inlatus fuisset, conveniebant ad eum multitudo virorum ac mulierum simulque etiam et infantium plangentium atque dicentium: 'Cur nos deseres, pastor bone, vel cui nos quasi orphanos derelinquis? Numquid erit nobis post transitum tuum vita? Numquid erit postmodum, qui nos sapientiae sale sic condiat aut ad dominici nominis timorem talis prudentiae ratione redarguat?' Haec et his similia populis cum magno fletu dicentibus, tandem sacerdos, Spiritu in se sancto influente, respondit: 'Nolite timere, o populi, ecce! frater meus Aprunculus vivit, et ipse erit sacerdos vester'.6 Qui non intellegentes, putabant, eum loqui aliquid in extasi. Quo migrante, presbiter ille nequam, alter ex duobus qui remanserat, protinus omnem facultatem ecclesiae, tamquam si iam episcopus esset, inhians cupiditate, praeoccupat, dicens: 'Tandem respexit in me Deus, cognoscens, me iustiorem esse Sidonio, largitusque est mihi hanc potestatem'.7 Cumque per totam urbem superbus feritur, adveniente die dominico, qui inminebat post transitum sancti viri, praeparato epulo, iussit cunctos cives in domo ecclesiae invitari, dispectisque senioribus, primus recumbit in toro. Cui oblatum pincerna poculum ait: 'Domine mi, vidi somnium, quem, si permittis, edicam: Videbam hac nocte dominica, et ecce! erat domus magna, et in domo erat thronus positus, in quo quasi iudex resedebat cunctis potestate praestantior, cui adsistebant multi sacerdotum in albis vestibus, sed et promiscuae populorum turbae valde innumerabiles.8 Verum cum haec trepidus contemplarem, conspicio eminus inter eos beatum adstare Sidonium, et cum presbitero illo tibi carissimo, qui ante hos paucos annos de hoc mundo migravit, adtente litigantem. Quo devicto, iubet rex, ut in imis carceris angustiis retrudatur; ablatoque isto, contra te iterum suggeret, dicens, te in eo scelere, propter quod prior ille damnatus fuerat, fuisse participem.9 Verum ubi iudex, quem ad te transmitteret, sollicite coepit inquirere, ego me inter reliquos occolere coepi et a tergo statui, tractans apud memet ipsum, ne forte ego, qui notus sum homini, mittar. Dum haec mecum tacitus volverem, amotis omnibus, remansi solus in publico vocatusque a iudice propius accedo.10 Cuius virtutem atque splendorem contuens, coepi hebes effectus titubare prae metu. Et ille: 'Ne timeas, puer', inquid, 'sed vade, dic presbitero illi: Veni ad respondendam causam, quia Sidonius te arcersiri deprecatus est. Tu vero ne moram facias ad eundum, quia sub grandi testificatione mihi praecepit rex ille haec loqui, dicens: Si tacueris, morte pessima morieris'.11 Haec eo loquente, exterritus presbiter, elapsum de manu calicem, reddidit spiritum; ac de recubitu ablatus mortuus sepulturae mandatus est, possessurus infernum cum satellite suo. Tale iudicium super contumaces clericos Dominus in hunc praetulit mundum, ut unus Arrii sortiretur mortem, alius tamquam Simon Magus apostoli sancti oratione ab excelsa arce superbiae praeceps allideretur.12 Qui non ambiguntur pariter possidere tartarum, qui simul egerunt nequiter contra sanctum episcopum suum. Interea cum iam terror Francorum resonaret in his partibus et omnes eos amore desiderabili cupirent regnare, sanctus Abrunculus Lingonicae civitatis episcopus apud Burgondiones coepit haberi suspectus.13 Cumque odium de die in diem cresceret, iussum est, ut clam gladio feriretur. Quo ad eum perlato nuntio, nocte a castro Divionensi per murum dimissus Arvernus advenit, ibique iuxta verbum Domini, quod posuit in ore sancti Sidonii, undecimus datur episcopus.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.15 bnf9765.22 bnf13759.133 bnf17654.28 bnf17655.55 bnf18312.253 cpl864.45 hab82.306
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXII De Sidonio episcopo. <<< >>> XXIV De fame Burgundiae et Ecdicio.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 23