monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXI De Eparchio episcopo. <<< >>> XXIII De sanctitate Sidonii episcopi, et de iniuriis eius ultione divina moderatis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXII De Sidonio episcopo.
1 Sanctus vero Sidonius tantae facundiae erat, ut plerumque ex inproviso luculentissime quae voluisset, nulla obsistente mora, conponeret. Contigit autem quadam die, ut ad festivitatem basilicae monasterii, cui supra meminimus, invitatus accederet, ablatoque sibi nequiter libello, per quem sacrosancta sollemnia agere consueverat, ita paratus a tempore cunctum festivitatis opus explicuit, ut ab omnibus miraretur nec putaretur ab adstantibus, ibidem hominem locutum fuisse, sed angelum.2 Quod in praefatione libri, quem de missis ab eo conpositis coniunximus, plenius declaravimus. Cum autem esset magnificae sanctitatis atque, ut diximus, ex senatoribus primis, plerumque nesciente coniuge vasa argentea auferebat a domo et pauperibus erogabat. Quod illa cum cognosceret, scandalizabatur in eum, sed tamen, dato egenis pretio, species domi restituebat.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.15 bnf9765.22 bnf13759.133 bnf17654.28 bnf17655.55 bnf18312.253 cpl864.45 hab82.306