monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 21
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XX De Victorio duce. <<< >>> XXII De Sidonio episcopo.
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXI De Eparchio episcopo.
1 Defuncto autem apud Arvernus Namatio episcopo, Eparchius successit, vir sanctissimus atque religiosus. Et quia eo tempore ecclesia parvam infra muros urbis possessionem habebat, ipsi sacerdoti in ipso, quod modo salutatorium dicitur, mansio erat, atque ad gratias Deo tempore nocturno reddendas ad altarium ecclesiae consurgebat.2 Factum est autem, ut nocte quadam ingrediens, plenam ecclesiam a demonibus repperiret ipsumque principem in modum ornatae mulieris in throni illius cathedra resedentem. Cui ait pontifex: 'O meretrix execranda, non sufficit tibi loca cuncta variis pollutionibus infecire, adhuc et cathedram a Domino consecratam fetida sessionis tuae accessione coinquinas? Abscede a domo Dei, ne a te amplius polluatur'.3 Cui ait: 'Et quia mihi meretricis nomen inponis, multas tibi parabo insidias ob desideria mulierum'. Et haec dicens, sicut fumus evanuit. Verumtamen sacerdos temptatus est per commotionem corporis a concupiscentia; sed signo crucis sanctae munitus, nihil ei inimicus nocere potuit. Ferunt etiam, ipsum in arce Cantobennici montis monasterium collocasse, ubi nunc oratorium est, et ibi se diebus quadragesimae sanctae recludere; die autem caenae dominicae cum magno psallentio, comitantibus clericis civibusque, ad ecclesiam suam revertebatur.4 Quo migrante, Sidonius ex praefecto substituetur, vir secundum saeculi dignitatem nobilissimus et de primis Galliarum senatoribus, ita ut filiam sibi Aviti imperatoris in matrimonio sociaret. Huius tempore, cum adhuc apud urbem Arvernam Victorius, cui supra meminimus, moraretur, fuit in monasterio beati Quirici urbis ipsius abba Abraham nomine, qui fide atque operibus Abrahae illius prioris gratia refulgebat, sicut in libro vitae eius scripsimus.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.15 bnf9765.22 bnf13759.133 bnf17654.28 bnf17655.55 bnf18312.253 cpl864.45 hab82.306