monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 20
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XIX Bellum inter Saxones ac Romanus. <<<     >>> XXI De Eparchio episcopo.

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XX De Victorio duce.

1 Eoricus autem Gothorum rex Victorium ducem super septem civitatis praeposuit anno XIIII, regni sui. Qui protinus Arvernus adveniens, civitatem addere voluit, unde et criptae illae usque hodie perstant. Ad basilicam sancti Iuliani colomnas, quae sunt in aede positae, exhibere iussit. Basilicam sancti Laurenti et sancti Germani Licaniacensis vici iussit aedificare.2 Fuit autem Arvernus annis novem. Super Euchirium vero senatorem calumnias devolvit; quem in carcere positum nocte extrahi iussit, ligatumque iuxta parietem antiquum, ipsum parietem super eum elidi iussit. Ipse vero dum nimium esset in amore mulierum luxoriosus et ab Arvernus veriritur interfeci, Romam aufugit, ibique similem timptans exercere luxoriam, lapidibus est obrutus.3 Post cuius excessum regnavit Euricus annus IIII; obiit autem anno vicissimo septimo regni sui. Fuit etiam et tunc terrae motus magnus.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.14 bnf9765.22 bnf13759.133 bnf17654.28 bnf17655.55 bnf18312.253 cpl864.44 hab82.306

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik