monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 19
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XVIII Quod Childericus Aurilianus et Andecavo venit Odovacrius. <<<     >>> XX De Victorio duce.

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XIX Bellum inter Saxones ac Romanus.

1 His ita gestis, inter Saxones atque Romanos bellum gestum est; sed Saxones terga vertentes, multos de suis, Romanis insequentibus, gladio reliquerunt; insolae eorum cum multo populo interempto a Francis captae atque subversi sunt. Eo anno minse nono terra tremuit. Odovacrius cum Childerico foedus iniit, Alamannusque, qui partem Italiae pervaserant, subiugarunt.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.14 bnf9765.22 bnf13759.133 bnf17654.28 bnf17655.55 bnf18312.253 cpl864.44 hab82.306