monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XVII De coniuge eius et basilica sancti Stephani. <<<     >>> XIX Bellum inter Saxones ac Romanus.

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XVIII Quod Childericus Aurilianus et Andecavo venit Odovacrius.

1 Igitur Childericus Aurilianis pugnas egit, Adovacrius vero cum Saxonibus Andecavo venit. Magna tunc lues populum devastavit. Mortuus est autem Egidius et reliquit filium Syagrium nomine. Quo defuncto, Adovacrius de Andecavo vel aliis locis obsedes accepit. Brittani de Bituricas a Gothis expulsi sunt, multis apud Dolensim vicum peremptis.2 Paulos vero comes cum Romanis ac Francis Gothis bella intulit et praedas egit. Veniente vero Adovacrio Andecavus, Childericus rex sequenti die advenit, interemptoque Paulo comite, civitatem obtinuit. Magnum ea die incendio domus aeclesiae concremata est.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.14 bnf9765.22 bnf13759.133 bnf17654.28 bnf17655.54 bnf18312.253 cpl864.44 hab82.306

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik