monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XVI De Namatio episcopo et ecclesia Arverna. <<< >>> XVIII Quod Childericus Aurilianus et Andecavo venit Odovacrius.
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XVII De coniuge eius et basilica sancti Stephani.
1 Cuius coniux basilicam sancti Stephani suburbano murorum aedificavit. Quam cum fucis colorum adornare velit, tenebat librum in sinum suum, legens historias actionis antiquae, pictoribus indicans, quae in parietibus fingere deberent. Factum est autem quadam die, ut, sedente ea in basilica ac legente, adveniret quidam pauper ad orationem, et aspiciens eam in veste nigra, senio iam provecta, putavit esse unam de egentibus protulitque quadram panis et posuit in sinu eius et abscessit.2 Illa vero non dedignans munus pauperis, qui personam eius non intellexit, accepit et gratias egit reposuitque, hanc suis epulis anteponens et benedictionem ex ea singulis diebus sumens, donec expensa est.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.14 bnf9765.22 bnf13759.133 bnf17654.28 bnf17655.54 bnf18312.253 cpl864.44 hab82.306