monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 14
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XIII De episcopatu Venerandi ac Rustici Arvernis. <<<     >>> XV De basilica sancti Simphoriani.

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XIV De episcopatu Eustochi Turonici.

1 De episcopatu Eustochi Turonici atque Perpetui, et de basilica sancti Martini. Apud urbem vero Turonicam, defuncto Eustochio episcopo septimo decimo sacerdotii sui anno, quintus post beatum Martinum Perpetuus ordinatur. Qui cum virtutes assiduas ad sepulchrum eius fieri cerneret, cellulam, quae super eum fabricata fuerat, videns parvulam, indignam talibus miraculis iudicavit.2 Qua submota, magnam ibi basilicam, quae usque hodie permanet, fabricavit, quae habetur a civitate passus DL. Habet in longo pedes CLX, in lato LX, habet in alto usque ad cameram pedes XLV; fenestras in altario XXXII, in capso XX; columnas XLI; in toto aedificio fenestras LII, columnas CXX1; ostia VIII, tria in altario, quinque in capso.3 Sollemnitas enim ipsius basilicae triplici virtute pollet: id est dedicatione templi, translatione corporis sancti vel ordinatione eius episcopati. Hanc enim quarto Nonas Iulias observabis; depositionem vero eius tertio Idus Novembris esse cognoscas. Quod si fideliter celebraveris, et in praesenti saeculo et in futuro patrocinia beati antistitis promereberis.4 Et quoniam camera cellulae illius prioris eleganti opere fuerat fabricata, indignum duxit sacerdos, ut opera eius deperiret, sed in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli aliam construxit basilicam, in qua cameram illam adfixit. Multas et alias basilicas aedificavit, quae usque hodie in Christi nomine constant.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.148 bmv518.299 bnf5325.136 bnf5921.14 bnf9765.22 bnf13759.133 bnf17654.28 bnf17655.54 bnf18312.253 cpl864.44 hab82.306

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik