monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 13
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XII De Childerico rege et Egidio. <<< >>> XIV De episcopatu Eustochi Turonici.
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XIII De episcopatu Venerandi ac Rustici Arvernis.
1 Apud Arvernus vero post transitum sancti Artemi Venerandus ex senatoribus episcopus ordenatur. Qualis autem fuerit hic pontifex, testatur Paulinus dicens: Si enim hodie videas dignos Domino sacerdotes, vel Exsuperium Tholosae, vel Simplicium Viennae, vel Amando Burdigale, vel Diogenianum Albigae, vel Dinamium Ecolisnae, vel Venerandum Arvernus, vel Alithium Cadurcis, vel nunc Pegasium Petrocoris, utcumque se habent saeculi mala, videbis profectus dignissimus totius fidei relegionesque custodes.2 Hic in ipsa dominici natalis vigilia transisse refertur. Mane autem facto processio solemnitates funeris eius obsequium fuit. Post cuius obitum foeda apud civis pro episcopatu intentio vertebatur. Cumque partes inter se divisae alium aliumque eregere vellent, magna conlisio erat populi. Resedentibus tamen episcopis die dominico, mulier quaedam velata atque devota Deo audenter ad eos ingreditur, qui ait: 'Audite me, sacerdotes Domini! Scitote enim, quod non est in his bene placitum Deo, quos hi ad sacerdotium elegerunt.3 Ecce enim Dominus hodie ipsi sibi providebit antestitem. Itaque nolite conturbare neque conlidere populum, sed pacientes estote parumper! Dominus enim nunc diriget, qui regat ecclesiam hanc'. His itaque mirantibus haec verba, subito Rusticus nomine, qui erat ex ipsa urbis Arvernae diocese presbiter, advenit.4 Ipsi enim iam mulieri per visionem fuerat indicatus. Quo viso, ait: 'En ipsum quem elegit Dominus! Ecce qualem vobis pontificem distinavit! Hic ordenetur episcopus!' Haec ea loquente, omnis populus, cuncta intentione postposita, clamavit, dignum ac iustum esse. Qui in cathedra positus, septimus in eodem loco pontificatus honorem, populo gaudente, suscepit.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.148 bmv518.299 bnf5325.136 bnf5921.13 bnf9765.22 bnf13759.133 bnf17654.26 bnf17655.54 bnf18312.253 cpl864.43 hab82.306
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik