monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, X Quid de simulacris gentium prophetae Domini scribant. <<<     >>> XII De Childerico rege et Egidio.

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XI De Avito imperatore.

1 Avitus enim unus ex senatoribus et - valde manefestum est - civis Arvernus, cum Romanum ambisset imperium, luxoriosae agere volens, a senatoribus proiectus, apud Placentiam urbem episcopus ordenatur. Conperto autem, quod adhuc indignans senatus vita eum privari vellit, basilica sancti Iuliani Arverni martyres cum multis muneribus expetivit.2 Sed impleto in itenere vitae cursu, obiit, delatusque ad Brivatinsem vicum, ad pedes antedicti martyres est sepultus. Cui Martianus successit. In Galliis autem Egidius ex Romanus magister militum datus est.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.148 bmv518.299 bnf5325.136 bnf5921.12 bnf9765.21 bnf13759.133 bnf17654.22 bnf17655.53 bnf18312.253 cpl864.42 hab82.306

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik