monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, IX Quid de Francis idemque dicant. <<< >>> XI De Avito imperatore.
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, X Quid de simulacris gentium prophetae Domini scribant.
1 Sed haec generatio fanaticis semper cultibus visa est obsequium praebuisse, nec prursus agnovere Deum, sibique silvarum atque aquarum, avium bestiarumque et aliorum quoque elementorum finxere formas, ipsasque ut Deum colere eisque sacrifitium delibare consueti. O! si eorum fibras cordium vox illa terribilis attigisset, qui per Moyse populo locuta est, dicens: Non sint tibi dii alii praeter me.2 Non facies tibi sculptile neque adorabis omnem similitudinem quae in caelo sunt et quae in terra et quae versantur in aquis; non facis et non coles ea. Et illud: Dominum Deum tuum adorabis et ille soli servies ac per nomen eius iurabis. Quid si intellegere potuissent, quae pro vituli conflatilis veneratione Israheliticum populum ultio subsecuta conpraesseret, cum post epolum et cantica, post luxorias atque saltationes cum ore inmundo proferrent de eodem sculptile: Hii sunt dii tui, Israhel, qui te eduxerunt de terra Aegypti? Ceciderunt ex eis viginti quattuor milia hominum.3 Quid de his qui initiati Belphegor cum Moabitibus scorto commixti, a proximis caesi, prostrati sunt? In qua plaga Finees sacerdus, interemptis adulteris, sedabit furorem Dei, et repotatum est illi ad iustitiam. Quid, si et illa eorum aurebus inlata fuisset, quod Dominus per David intonat, dicens: Quia omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit? Et: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.4 Similis illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Vel illud: Confundantur omnes qui adorant sculptile, qui gloriantur in simulacris suis. Et iterum quod Abbacuc profeta testatur, dicens: Quid prodest sculptile quod sculpserunt illud? Finxerunt illud cumflatile, fantasma mendum. Est hoc autem productio argenti et auri, et omnes spiritus non est in eis.5 Dominus autem in templo sancto suo: timeat a faciae eius universa terra. Sed et alius propheta dicit: Dii, qui caelum et terram non fecerunt, pereant a terra et de his qui sub caelis sunt. Item illic: Haec dicit Dominus, creans caelus, ipse Deus formans terram et quae in ea sunt; ipse plastis eius, non in vanum fundavit eam, ut habitaretur creavit eam.6 Ego Dominus, hoc mihi nomen est, gloriam meam alteri non dabo neque virtutem meam sculptilibus, qui ab initio transierunt. Et alibi: Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? Et per Isaiam iterum dicit: Ego primus et novissimus, et absque me non est deus et formatur, quem ego non noverim. Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis.7 Ipse sunt testis eorum, quia non vident neque intellegent, et confundentur in eis. Ecce! omnes participes eius confundentur, fabri enim sunt ex hominibus. In prunis et malleis furmavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae. Similiter et artifex lignarius in circino turnavit illud et fecit imaginem viri quasi spetiosi hominis habitantis in domo.8 Succidit lignum, operatus est, fecit sculptile et adoravit ut deum, clavis et malleis conpaginavit, ut non dissolvatur. Portata tollentur, quia incidere non valent; reliquum vero ligni factus est hominibus in focum, et calefacti sunt. Ex aliud vero deum fecit et sculptile sibi. Curvatur ante illud et adoravit illud et obsecrat, dicens: 'Libera me, quia deus meus es tu.9 Medietatem eius igni conbussi et coxi super carbones eius panes; coxi carnes et comedi, et de reliquum eius idolum faciam. Ante truncum ligni adorabo; pars eius cinis est'. Cor insipiens adoravit illud et non liberavit animam suam. Neque dicit: Forte mendatium est in dextera mea. Haec autem generatio Francorum non intellexit primum; intellexerunt autem postea, sicut sequens historia narrat.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.148 bmv518.299 bnf5325.136 bnf5921.12 bnf9765.20 bnf13759.133 bnf17654.22 bnf17655.51 bnf18312.253 cpl864.41 hab82.306
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik