monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, VII De uxore Aetii. <<<     >>> IX Quid de Francis idemque dicant.

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, VIII Quid de Aetio historiograffi scripserint.

1 Igitur his ita degestis ac per ordinem expletis, quid de Aetio supra memorato Renati Frigiredi narret historia, tacere nefas putavi. Nam cum in duodecimo historiarum libro referat, post divi Honori excessum Valentinianum puerolum, uno tantum lustro peracto, a consubrino Theodosio imperatorem fuisse creatum et apud urbem Romam tyrannum Iohannem in imperium surrexisse, legatusque eius a caesare dicat fuisse dispectus, adiecit: Dum haec ita gererentur, legati ad tyrannum reversi sunt, mandata atrocia reportantes.2 Quibus permotus Iohannis Aetium, id temporis curam palatii, cum ingenti auri pondere ad Chunus transmittit, notus sibi obsidatus sui tempore et familiari amicicia divinctos, cum mandatis huiusmodi: cum primum partes adversae Italiam ingressae forent, ipse a tergo adoriretur, se ad fronte venturum.3 Et quia de hoc viro consequenter plura memoranda sunt, genus moresque ordire placet. Gaudentius pater, Scyciae provintiae primoris loci, a domesticatu exorsus militiam, usque ad magisterii equitum culmen profectus. Mater Itala, nobilis ac locuplex faemina. Aetius filius a puero praetorianus, tribus annis Alarici obsessus, dehinc Chunorum; post haec Carpilionis gener, ex comite domesticorum et Iohannis cura palatii.4 Medii corporis, virilis habitudinis, decenter formatus, quo neque infirmitudini esset neque oneri, animo alacer, membris vegitus, eques prumptissimus, sagittarum iactu peritus, contu inpiger, bellis aptissimus, pacis artibus celebris, nullius avaritiae, minimae cupiditatis, bonis animi praeditus, ne inpulsoribus quidem pravis ab instituto suo devians, iniuriarum patientissimus, laboris adpetens, inpavidus periculorum, famis, sitis, vigiliarum tolerantissimus.5 Cui ab ineunte aetate praedictum liquet, quantae potentiae fatis distinaretur, temporibus suis locisque celebrandus. Haec supradictus historiograffus de Aetio narrat. Adultus autem Valentinianus imperator, metuens, ne se per tyrannidem Aetius oppraemeret, eum nullis causis extantibus interimit. Ipse postmodum augustus dum in campo Martio pro tribunali resedens concionaretur ad populum, Occila, buccellarius Aeti, ex adverso veniens, eum gladio perfodit.6 Talis utrisque extitit finis.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.148 bmv518.299 bnf5325.136 bnf5921.9 bnf9765.17 bnf13759.133 bnf17654.18 bnf17655.46 bnf18312.253 cpl864.36 hab82.306

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik