monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, V De Aravatio episcopo et Chunis. <<<     >>> VII De uxore Aetii.

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, VI De basilica sancti Stefani apud Metensim orbem.

1 Igitur Chuni a Pannoniis egressi, ut quidam ferunt, in ipsa sanctae paschae vigilia ad Mettinsem urbem reliqua depopulando perveniunt, tradentes urbem incendium populum in ore gladii trucidantes ipsusque sacerdotes Domini ante sacrosancta altaria perimentes. Nec remansit in ea locus inustus praeter oraturium beati Stefani primi martyres ac levitae.2 De quo oraturio quae a quibusdam audivi narrare non distuli. Aiunt enim, quia, priusquam hi hostes venerent, vidisse virum fidelem in visu quasi conferentem cum sanctis apostolis Petro ac Paulo beatum levitam Stefanum de hoc excidio ac dicentem: 'Oro, domini mi, ut non permittatis obtentu vestro Mettensim urbem ab inimicis exuri, quia locus in ea est, in quo parvitatis meae pignera contenentur; sed potius sentiant se populi aliquid me posse cum Domino.3 Quod si tantum facinus populi supercrevit, ut aliut fieri non possit, nisi civitas tradatur incendio, saltim vel hoc oraturium non cremetur'. Cui ille aiunt: 'Vade in pace, dilectissime frater, oraturium tantum tuum caribit incendium! Pro urbe vero non obtinebimus, quia dominicae sanctionis super eam sententia iam processit.4 Invaluit enim peccatum populi, et clamor malitiae eorum ascendit coram Deo; ideo civitas haec cremabitur incendio'. Unde procul dubium est, quod horum obtentu, urbe vastata, oraturium permansit inlaesum.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.148 bmv518.299 bnf5325.136 bnf5921.140 bnf9765.16 bnf13759.133 bnf17654.12 bnf17655.43 bnf18312.253 cpl864.34 hab82.306

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik