monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, II De Wandalis et persecutionem christianorum sub ipsis. <<< >>> IV De persecutionem sub Athanarico agitata.
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, III De Cyrola hereticorum episcopum et de sanctis martyribus.
1 Sed quoniam eorum tempore persecutio in christianis invaluit, sicut superius mentio facta est, videtur, ut aliqua ex his quae circa Dei eclesias intulerunt vel quemadmodum de regno expulsi sint, memorare. Defuncto igitur Trasamundo post scelera, quae in sanctis Dei exercuit, Honericus mente crudilior Africanum occupat regnum atque ex electione Wandalorum ipsis praeponitur.2 Cuius sub tempore quanti christianorum populi pro ipso Christi sacratissimum nomine caesi sint, ab hominibus non potest conpraehendi. Testes est tamen Africa, quae misit, et Christi dextera, quae gemmis inmarciscibilibus coronavit. Legimus tamen quorundam ex ipsis martyrum passiones, ex quibus quaedam replicanda sunt, ut ad ea quae spondimus veniamus.3 Igitur Cirola, falso vocatus episcopus, hereticorum tunc maximus habebatur assertor. Cumque ad persequendum christianus rex per diversa transmitteret, sanctum Eugenium episcopum, verum inenarrabili sanctitate, qui tunc ferebatur magnae prudentiae esse, in suburbano civitates suae repperit persecutor.4 Quem ita violenter rapuit, ut nec cohortandum gregem christicolum abire permitterit. Ille vero cum se vi viderit abduci, epistolam civibus pro custodiendam fidem catholicam hoc modo transmisit: Dilectissimis et in Christi amore dulcissimis filiis et filiabus ecclesiae mihi a Deo commissae Eugenius episcopus.5 Regalis emanavit auctoritas, pro exercenda fide catholica edicto nos ad Cartaginem venire praecepit. Et ideo ne abiens a vobis ecclesiam Dei in ambiguo, hoc est in suspenso, dimitterem, aut oves Christi non verus pastor silentio reliquissem, necessarium duxi has pro me vicarias vestrae dirigere sanctitati, in quibus non sine lacrimis peto, hortor et moneo et satis abundeque obtestor per Dei maiestatem et per tremendum iudicii diem atque adventus Christi terribilem claritatem, ut fixius teneatis catholicam fidem, adserentes Filium Patri et Spiritum sanctum eandem habere cum Patre et Filio deitatem.6 Servate itaque unici baptismatis gratiam, custodientes crismatis unctionem. Nemo post aquam revertatur ad aquam, renatus ex aqua. Nutu enim Dei sal in aqua conficitur, sed si in aqua redactum fuerit, omnis species eius confestim evacuatur. Unde non inmerito Dominus in evangelio ait: 'Si sal infatuatum fuerit, in quo salietur?' Et utique hoc est infatuari velle secundo condiri, cum semel factum sufficiat.7 Non audistis Christum dicentem: 'Qui semel lotus est, non habet necessitatem iterum lavandi?' Ideoque, fratres et filii filiaeque meae in Domino, non vos contristet absentia mea, quia, si catholicae disciplinae adhaereatis, ego vos nec longinquitate aliqua obliviscor nec morte a vobis divellor. Scitote, quia, quocumque me fecerint dividi agones, mecum est palma: si ad exilium abiero, beati Iohannis evangelistae exemplum; si ad mortis exitium, 'vivere mihi Christus est, et mori lucrum'.8 Si rediero, fratres, implebit Deus desiderium vestrum. Attamen sufficit modo, quod vobis non tacui; monui, instruxi, quomodo potui, inmunis sum a sanguine omnium pereuntium, et scio, quia adversus eos legentur litterae istae ante tribunal Christi, cum venerit reddere unicuique secundum opera sua.9 Si reversus fuero, fratres, videbo vos in hac vita; si non reversus fuero, videbo vos in futuro. Dico vobis: valete, orate pro nobis et ieiunate, quia ieiunium et elemosina semper ad misericordiam deflexerunt. Mementote scriptum in evangelio: 'Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; timete autem eum, qui, postquam occiderit, habet potestatem et animam et corpus perdere et mittere in gehennam'.10 Ductus itaque sanctus Eugenius ad regem, cum illo Arrianorum episcopum pro fide catholica decertavit. Cumque eum de sanctae Trinitatis mistirium potentissime devicissit et insuper multas per eum virtutes Christus ostenderit, in maiore insania idem episcopus invidia inflammante succenditur. Erant enim tunc temporis cum sancto Eugenio viri prudentissimi atque sanctissimi Vindimialis et Longinus episcopi, pares gradu et virtute non inpares.11 Nam sanctus Vindimialis eo tempore ferebatur mortuus suscetasse; Longinus autem multis infirmis salutem tribuit. Eugenius quoque non solum visibilium oculorum caecitatem, sed etiam mentium depellebat. Quod cernens ille nequam Arrianorum episcopus, vocatum ad se quendam hominem ab illo quo ipse vivebat errore, ait: 'Non patior, quod hi episcopi multa in populos signa depromunt illosque cuncti, me neglecto, secuntur.12 Adquiesce nunc his quae praecipio, et acceptis quinquaginta aureis, sede in platea, per qua nobis est transitus, et manum super clausus oculus ponens, me praetereunte cum reliquis, exclama in magna virtute, dicens: 'Ad te, beatissime Cirola, nostrae relegiones antestes, depraecor, ut respiciens manefestis gloriam ac virtutem tuam, ut oculos meos aperiens merear lucem videre quam perdedi'.13 Qui iussa conplens resedensque in platea, transeunte heretico cum sanctis Dei, iste qui Deum inridere cogitabat exclamat in magna virtute, dicens: 'Audi me, beatissime Cyrola, audi me, sanctae sacerdus Dei, respice caecitatem meam! Experear ego medicamenta, quae saepe caeci reliqui a te meruerunt, quae lebrosi experti sunt, quae ipsi mortui praesenserunt.14 Adiuro te per ipsam virtutem quam habes, ut mihi desideratam restituas lucem, quia gravi sum caecitate percussus'. Veritatem enim nesciens, verum dicebat, quia caecaverat eum cupiditas, et virtutem Dei omnipotentis inridere per pecuniam aestimabat. Tunc hereticorum episcopus paulolum se divertit, quasi in virtute triumphaturus, elatus vanitate atque superbia, posuit manum super oculos eius, dicens: 'Secundum fidem nostram, qua recte Deum credimus, aperiantur oculi tui'.15 Et mox ut hunc nefas erupit, risus mutatur in planctum, et dolus episcopi patefactus in publico; nam tantus dolor oculos miseri illius invasit, ut eos digitis vi comprimeret, ne creparent. Denique clamare coepit miser ac dicere: 'Vae mihi misero, quia seductus sum ab inimico legis divinae! Vae mihi, quia Deum per pecuniam inridere volui et quinquaginta aureos accepi, ut hoc facinus perpetrarem!' Ad episcopum autem aiebat: 'Ecce aurum tuum, redde lumen meum, quod dolo tuo perdidi! Vos quoque rogo, gloriosissimi christiani, ne despiciatis miserum, sed velociter occurrite pereunti! Vere enim cognovi, quia Deus non inridetur'.16 Tunc sancti Dei misericordia moti: 'Si', inquiunt, 'credis, omnia possibilia' sunt credenti'. At ille clamabat voce magna: 'Qui non credederit Christum Filium Dei et Spiritum sanctum aequalem habere substantiam atque deitate cum Patre, hodie quae ego perfero patiatur'. Et adiecit: 'Credo Deum Patrem omnipotentem, credo Filium Dei Christum Iesum aequalem Patri, credo Spiritum sanctum Patri et Filio consubstantialem atque coaeternum'.17 Haec illi audientes et se invicem honore mutuo praevenientes, oritur inter eos sancta contentio, quis oculis eius signum beatae crucis inponeret. Vindimialis vero ac Longinus Eugenium, ille autem eos exorat, ut manus inponerent caeco. Quod cum fecissent et manus suas super capud eius tenirent, sanctus Eugenius crucem Christi super oculos caeci faciens, ait: 'In nomine Patris et Fili et Spiritus sancti, veri Dei, quem trinum in unam aequalitatem atque omnipotentiam confitemur, aperiantur oculi tui'.18 Et statim ablata dolore, ad pristinam rediit sanitatem. Manefestissime autem patuit per huius caecitatem, qualiter hereticorum episcopus oculos cordium misero adsertiones suae velabat amictu, ne veram lucem ulli liceret fidei oculis contemplare. O miserum, qui non ingressus per ianuam, id est per Christo, qui est ianua vera, lupus magis gregi quam custus effectus est et facem fidei, quam in credentium cordibus debuerat accendere, in pravitate cordis sui conabatur extinguere! Sancti vero Dei alia signa in populis multa fecerunt, et erat vox una populi dicentes: 'Verus Deus Pater, verus Deus Filius, verus Deus Spiritus sanctus, una fide colendus, uno timore metuendus, eodem honore venerandus; nam quae Cyrola asserit falsa esse cunctis est manefestum'.19 Videns autem Honoricus rex, assertiones suas per sanctorum fidem gloriosam taliter denutari, nec erigi sectam erroris, sed potius distrui, famamquae pontefices sui in hoc scelere fuisse detectam, sanctus Dei post multa tormenta, post eculeos, post flammas, post ungulas, iussit interfici; beatum vero Eugenium decollari iussit, sub ea speciae, ut, si in ea hora, qua ensis super cervicem eius incumbebat, non reverteretur ad hereticorum sectam, non occideretur, ne eum pro martyrem excolerent christiani, sed exilio damnaretur.20 Quod ita factum esse, manefestum est. Nam cum imminente morte interrogatus fuisset, se mori pro fide catholica distinaret, respondit: 'Haec enim est sempiterna vita, pro iustitia mori'. Tunc, suspenso gladio, apud Albiginsem Galliarum urbem exilio depotatus est; ubi et finem vitae praesentis fecit.21 Ad cuius nunc sepulchrum multae virtutis et creberrimae ostenduntur. Sanctum vero Vindimialem gladio percuti praecipit; quod ita impletum est. In hoc certamine et Octavianus archidiaconus et multa milia virorum ac mulierum hanc fidem asserentes interempta atque debilitata sunt. Sed pro amore gloriae nihil erant haec supplicia confessoribus sanctis, qui in paucis vexati, in multis bene noverant disponendus iuxta illud apostoli: Quia non sunt condignae passiones huius tempores ad futuram gloriam, quae revelatur in sanctis.22 Multi tunc errantes a fide, accipientes divitias, inseruerunt se doloribus multis, sicut infilex ille episcopus nomine Revocatus est revocatus a fide catholica. Tunc et sol teter apparuit, ita ut vix ab eo pars vel tertia eluceret; credo pro tantis sceleribus et effusione sanguinis innocentes. Honoricus vero post tantum facinus arreptus a daemone, qui diu de sanctorum sanguine pastus fuerat, propriis se morsibus laniabat, in quo cruciatu vitam indignam iusta morte finivit.23 Huic Childericus successit; quo defuncto, Gelesimeris regnum suscipit. Ipse quoque a re publica superatus, vitam principatumque finivit. Et sic regnum decidit Wandalorum.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.148 bmv518.299 bnf5325.136 bnf5921.140 bnf9765.14 bnf13759.133 bnf17655.38 bnf18312.253 cpl864.29 hab82.306
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, II De Wandalis et persecutionem christianorum sub ipsis. <<< >>> IV De persecutionem sub Athanarico agitata.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik