monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, I De episcopatu Brictii. <<< >>> III De Cyrola hereticorum episcopum et de sanctis martyribus.
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, II De Wandalis et persecutionem christianorum sub ipsis.
1 Post haec Wandali a loco suo degressi, cum Gunderico rege in Gallias ruunt. Quibus valde vastatis, Spanias adpetunt. Hos secuti Suebi, id est Alamanni, Gallitiam adpraehendunt. Nec multo pos scandalum inter utrumque oritur populum, quoniam propinqui sibi erant. Cumque ad bellum armati procederent ac iamiamque in conflicto parati essent, ait Alamannorum rex: 'Quousque bellum super cunctum populum commovetur? Ne pereant, quaeso, populi utriusque falangae, sed procedant duo de nostris in campum cum armis bellicis, et ipse inter se confligant.2 Tunc ille, cuius puer vicerit, regione sine certamine obtenebit'. Ad haec cunctus consensit populus, ne universa multitudo in ore gladii rueret. His enim diebus Gundericus rex obierat, in cuius loco Trasamundus obtenuerat regnum. Confligentibus vero pueris, pars Wandalorum victa succubuit; interfectoque puero, placitum egrediendi Trasamundus spondit, ut scilicet, praeparatis itineris necessariis, se a finibus Hispaniae removerit.3 Per idem vero tempus persecutionem in christianus Trasamundus exercuit ac totam Hispaniam, ut perfidiam Arrianae sectae consentiret, tormentes ac diversis mortibus inpellebat. Unde factum est, ut puella quaedam relegiosa, praedives opibus ac secundum saeculi dignitatem nobilitate senatoria florens et, quod his omnibus est nobilius, fide catholica pollens, quae Deo omnipotenti inreprehensibiliter serviebat, ad hac quaestionem adduceretur.4 Cumque regis fuisset oblata conspectibus, coepit eam primum ad rebaptizandum blandis sermonibus inlicire. Quae cum venenosum eius iaculum fidei parma propelliret, praecipit rex facultates eius auferre, quae iam mente possedebat regna paradisi, deinde suppliciis adplecatam sine spe praesentes vitae torquiri.5 Quid plura? Post multas quaestiones, post ablatus terrenarum divitiarum thesaurus, cum ad hoc frangi non possit, ut beatam scinderit Trinitatem, ad rebaptizandum invita deducitur. Cumque in illud caenosum lavacrum vi cogeretur inmergi ac proclamaret: 'Patrem cum Filio ac Spiritum sanctum unius credo esse substantiae essentiaeque', digno aquas unguine cunctas infecit, id est fluxu ventris aspersit.6 Exhinc ad legitimam deductam quaestionem, post aeculeos, post flammas et ungulas, Christo domino capitis decisione decatur. Post haec prosequentibus Alamannis usque Traductam, transito mare, Wandali per totam Africam ac Mauritaniam sunt dispersi.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.148 bmv518.299 bnf5325.136 bnf5921.140 bnf9765.13 bnf13759.133 bnf17655.37 bnf18312.253 cpl864.33 hab82.306
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik