monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, Praefatio. <<<     >>> II De Wandalis et persecutionem christianorum sub ipsis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, I De episcopatu Brictii.

1 Igitur post excessum beati Martini Turonicae civitatis episcopi, summi et inconparabilis viri, de cuius virtutibus magna apud nos volumina retinentur, Brictius ad episcopatum succedit. At vero hic Brictius, cum esset primaevae aetatis iuvenis, sancto adhuc viventi in corpore multas tendebat insidias, pro eo quod ab eodem plerumque, cur faciles res sequeretur, arguebatur.2 Quadam tamen die dum quidam infirmus medicinam a beato Martino expeteret, Brictium adhuc diaconum in platea convenit; cui simpliciter ait: 'Ecce! ego praestolor beatum virum et nescio, ubi sit vel quid operis agat'. Cui Brictius: 'Si', inquid, 'delerum illum quaeris, prospice eminus; ecce! caelum solite sicut amens respicit'.3 Cumque pauper ille, occursu reddito, quod petierat inpetrasset, Brictionem diaconem vir beatus adloquitur: 'En ego, Brictio, delerus tibi videor?' Cumque ille confusus haec audiens dixisse se denegaret, ait vir sanctus: 'Nonne aures meae ad os tuum erant, cum haec eminus loquebaris? Amen dico tibi, quia obtinui apud Deum, ut post me ad pontificatus honorem accedas, sed noveris te in episcopatu multa adversa passurum'.4 Brictius haec audiens inridebat, dicens: 'Nonne verum dixi, istum delera verba proferre?' Sed et praesbiterii honore praeditus, saepius beatum virum conviciis lacessivit. Adeptum ergo consentientibus civibus pontificatus officium, orationi vacabat. Quia quamquam esset superbus et vanus, castus tamen habebatur in corpore.5 Tricesimo tertio vero ordinationis suae anno oritur contra eum lamentabilis causa pro crimine. Nam mulier, ad quam cubicularii eius vestimenta deferebant ad abluendum, quae sub specie religionis erat veste mutata, concepit et peperit. Qua de re surrexit omnis populus Toronorum in ira, et totum crimen super episcopum referunt, volentes eum unanimiter lapidare.6 Aiebant enim: 'Diu pietas sancti tuam celavit luxoriam, nec nos Deus diutius sinit manus tuas indignas osculando pollui. Illo quoque e contrario viriliter haec negante: 'Adferte', inquid, 'infantem ad me'. Cumque oblatus fuisset infans, triginta dies ab ortu habens, ait ad eum episcopus: 'Adiuro te per Iesum Christum, filium Dei omnipotentis, ut, si ego te generavi, coram cunctis edicas'.7 Et ille: 'Non es', inquid, 'tu pater meus'. Populis autem rogantibus, ut quis esset pater interrogaret, ait sacerdos: 'Non est hoc meum. Quod ad me pertinuit, sollicitus fui; vobis si aliquid suppetit, per vos quaerite. Tunc illi magicis haec artibus factum adseverantes, insurgunt contra eum in una conspiratione, et trahentes eum, dicebant: 'Non diutius nobis falso pastoris nomine dominaberis'.8 Ille autem ad satisfaciendo adhuc populo prunas ardentes in byrrum suum posuit, et ad se stringens, usque ad sepulchrum beati Martini una cum populorum turbis accedit, proiectasque ante sepulchrum prunas, vestimentum inustum apparuit. Illo quoque sic prosequente: 'Sicut istud vestimentum ab his ignibus videtis inlesum, ita et corpus meum a tactu muliebris coiti est inpollutum, illis vero non credentibus, sed contradicentibus, trahitur, calumniatur, eicitur, ut sermo sancti adimpleretur: 'Noveris, te in episcopatu multa adversa passurum'.9 Hunc enim eiectum, Iustinianum in episcopatu constituunt. Denique Brictius Romanae urbis papam expetiit, flens et eiulans atque dicens: 'Merito haec patior, quia peccavi in sanctum Dei et eum delerum et amentem saepe vocavi; cuius videns virtutes non credidi'. Post cuius abscessum aiunt Toronici sacerdoti suo: 'Vade post eum et exere negotium tuum, quia, si eum prosecutus non fueris, a nostro omnium contemptu humiliaberis'.10 Iustinianus vero egressus a Turonus, Vircellis Italiae civitatem adgressus, iudicio Dei percussus, obiit peregrinus. Toronici eius obitum audientes et in sua malitia perdurantes, Armentium in eius loco constituunt. At Brictius episcopus Romam veniens, cuncta quae pertulerat papae refert. Qui ad sedem apostolicam resedens, plerumque missarum solemnia caelebravit ibi, quicquid in sanctum Dei deliquerat deflens.11 Septimo igitur regressus anno a Roma, cum auctoritate papae illius Toronus redire disponit; et veniens ad vicum cui nomen est Laudiacum, sexto ab urbe miliario, mansionem accepit. Armentius vero febre corripitur, media autem nocte spiritum exalavit. Quod protinus Brictio episcopo per visum revelatum est; qui ait suis: 'Surgite velocius, ut ad tumulandum fratrem nostrum, Turonicum pontificem, occurramus'.12 Cumque illi venientes portam civitatis ingrederent, ecce! istum per aliam portam mortuum efferebant. Quo sepulto, Brictius in cathedram suam regressus est, septem postea feliciter vivens annos. Cui post quadragesimo septimo episcopatus anno defuncto sanctus Eustochius successit magnificae sanctitatis.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.150 bmv518.303 bnf5325.129 bnf5921.140 bnf9765.13 bnf13759.126 bnf17655.37 bnf18312.257 cpl864.28 hab82.289

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, Praefatio. <<<     >>> II De Wandalis et persecutionem christianorum sub ipsis.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik