monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 48
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XLVII De castitate amantium. <<<    

Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XLVIII De transitu sancti Martini.

1 Arcadi vero et Honori secundo imperii anno sanctus Martinus Turonorum episcopus, plenus virtutibus et sanctitate, praebens infirmis multa beneficia, octuaginsimo et primo aetatis suae anno, episcopatum autem vicissimo sexto, apud Condatinsem diocisis suae vicum excedens a saeculo, filiciter migravit ad Christum.2 Transiit autem media nocte, quae dominica habebatur, Attico Caesarioque consolibus. Multi enim in eius transitum psallentium audierunt in caelum, quod in libro virtutum eius primo plenius exposuemus. Nam cum primitus sanctus Dei apud Condatinsem, ut dixemus, vicum aegrotare coepisset, Pectavi populi ad eius transitum sicut Toronici convenerunt.3 Quo migrante, grandis altercatio in utrumque surrexit populum. Dicebant enim Pectavi: 'Noster est monachus, nobis abba extetit, nos requiremus commendatum. Sufficiat vobis, quod, dum esset in mundo episcopus, usi fuistis eius conloquium, participastis convivio, firmati fuistis benedictionebus, insuper et virtutibus iocundati.4 Sufficiant ergo vobis ista omnia, nobis liciat auferre vel cadaver exanimum' . Ad haec Toronici respondebant: 'Si virtutum nobis facta sufficere dicitis, scitote, quia vobiscum positus amplius est quam hic operatus. Nam, ut praetermittamus plurimum, vobis suscitavit duos mortuos, nobis unum; et, ut ipse saepe dicebat, maior ei virtus ante episcopatum fuit, quam post episcopatum.5 Ergo necesse est, ut, quod nobiscum non inplevit vivens, expleat vel defunctus. Vobis est enim ablatus, nobis a Deo donatus. Verum si mos antiquitus institutus servatur, in urbe qua ordenatus est habebit Deo iubente sepulchrum. Certe si pro monasthirio privilegio cupitis vindecare, scetote, quia primum ei monasthirium cum Mediolaninsibus fuit'.6 His ergo litigantibus, sol ruente nox clauditur, corpusque in medio positum, firmatis serra usteis, ab utroque populo costoditur, futurum ut mane facto a Pectavensibus per violentiam aufereretur. Sed Deus omnipotens noluit urbem Toronicam a proprio frustrari patrono. Denique nocte media omnes Pectava somno falanga conpraemitur, nec ullus superfuit, qui ex hac multitudine vigilaret.7 Igitur ubi Toronici eos conspiciunt obdormisse, adpraehensam sanctissimi corporis glebam, alii per fenestram eiciunt, alii a foris suscipiunt, positumque in navi, cum omni populo per Vingennam fluvium discendunt, ingressique Legeris alveum, ad urbem Toronicam cum magnis laudibus psallentioque dirigunt copioso.8 De quorum vocibus Pectavi expergefacti, nihil de thesauro quem costodiebant habentes, cum magna confusione ad propria sunt reversi. Quod si quis requiret, cur post transitum Catiani episcopi unus tantum, id est Litorius, usque ad sanctum Martinum fuisset episcopus, noverit, quia, obsistentibus paganis, diu civitas Toronica sine benedictione sacerdotale fuit.9 Nam qui christiani eo tempore videbantur, occultae et per latebras divinum offitium celebrabant. Nam si qui a paganis repperti fuissent christiani, aut adficiebantur verberibus aut gladio truncabantur. A passione ergo Domini usque transitum sancti Martini anni CCCCXII conpotantur.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.12 bnf13759.130 bnf17655.34 bnf18312.266 cpl864.25 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik