monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 46
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XLV De sancto Hillidio episcopo. <<<     >>> XLVII De castitate amantium.

Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XLVI De Nepotiano atque Arthemio episcopis.

1 Igitur apud Arvernus sanctus Nepotianus quartus habebatur episcopus. A Treveris vero legati in Spaniam mittebantur, ex quibus Artemius quidam admirabilis sapientiae atque pulchritudinis et prima aetate florens, vi febrium est correptus. Praecedentibus vero aliis, hic apud Arvernus aegrotus relinquitur; nam eo tempore apud Treverus sponsali erat vinculo nexus.2 A sancto autem Nepotiano visitatus atque oleo sancto perunctus, tribuente Domino, redditur sanitati. Qui cum ab eodem sancto verbum praedicationis accepisset, oblitus tam sponsam terrenam quam facultates proprias, sanctae copulatur eclesiae, factusque clericus, in tanta praelatus est sanctitate, ut beato Nepotiano successor exsisteret ad regendas dominici gregis caulas.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.12 bnf13759.130 bnf17655.34 bnf18312.266 cpl864.25 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291