monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XLIV De Orbico Arvernorum episcopo. <<< >>> XLVI De Nepotiano atque Arthemio episcopis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XLV De sancto Hillidio episcopo.
1 Quo defuncto, sanctus Illidius successit, vir eximiae sanctitatis ac praeclarae virtutis, qui in tanta sanctitate emicuit, ut fama eius etiam extraneos fines adiret. Unde factum est, ut imperatoris Treverici filiam expetitus ab spiritu inmundo curaret, quod in libro illo, quem de eius vita conscripsimus, memoravimus.2 Fuit autem, ut fama refert, valde senex et plenus dierum plenusque bonis operibus; qui felici consummatione vitae huius perfunctus tramitem, migravit ad Christum, sepultusque in cripta suburbano civitatis illius. Habuit autem et archidiaconum nomine et merito Iustum; qui et cursum vitae bonis consumans operibus, magistri tumulo sociatur.3 Iam vero post transitum beati Illidi confessoris ad gloriosum eius sepulchrum tante virtutes apparent, ut nec scribi integre queant nec memoriae retineri. Huic sanctus Nepotianus successit.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.12 bnf13759.130 bnf17655.34 bnf18312.266 cpl864.25 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291