monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 44
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XLIII De interitum Maximi tiranni. <<<     >>> XLV De sancto Hillidio episcopo.

Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XLIV De Orbico Arvernorum episcopo.

1 Apud Arvernus vero primus episcopus post Stremonium episcopum praedicatoremque Urbicus fuit, ex senatoribus conversus, uxorem habens, quae iuxta consuetudinem ecclesiasticam, remota a consortio sacerdotis, religiose vivebat. Vacabant enim ambo orationem, elemosinis atque operibus bonis. Cumque haec agerent, libor inimici, quae semper est aemula sanctitate, conmovetur in femina; quam in concupiscentiam viri succendens, novam Evam effecit.2 Nam succensa mulier a libidine, operta peccati tenebris, pergit ad domum ecclesiae per tenebras noctis. Cumque obserata omnia repperisset, pulsare fores ecclesiasticae domus coepit hac voce huiusmodi dare: 'Quousque sacerdos dormis ? Quousque hostia clausa non reseras? Cur satellitem spernes? Cur obduratis auribus Pauli praecepta non audis? Scripsit enim: Revertimini ad alterutrum, ne temptet vos Satanas.3 Ecce! ego ad te revertor, nec ad extraneum, sed ad proprium vas recurro'. Haec et his similia diu declamanti, tandem sacerdotis tepescit religio. Iubet eam cubiculo intromitti, ususque concubitum eius, discedere iubet. Dehinc tardius ad se reversus et de perpetrato scelere condolens, acturus paenitentiam, diocesis suae monasterium appetit, ibique cum gemitu ac lacrimis quae commiserat diluens, ad urbem propriam est reversus.4 Qui, impleto vitae cursu, migravit a saeculo. Nata est enim filia ab hoc conceptu, quae in religione permansit. Ipse quoque sacerdos cum coniuge et filia in cripta Cantabennensi iuxta aggerem publicum est sepultus. In cuius loco Legonus episcopus subrogatur.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.12 bnf13759.130 bnf17655.34 bnf18312.266 cpl864.25 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291