monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 41
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XL De Melanea matrona. <<<     >>> XLII De imperio Theudosi.

Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XLI De interitu Valentis imperatoris.

1 Post mortem autem Valentiniani Valens integri successor imperii, monachus ad militiam cogi iubet, nolentes fustibus praecipit verberari. Post haec bellum saevissimum in Thracias Romani gessire, in quo tanta stragis fuit, ut Romani, amisso equorum praesidio, pedebus fugirent. Cumque a Gotis internitione maxima caederentur et Valens sagitta fugiret sauciatus, parvum tugurium adgressus, inminentibus hostibus, super se incensam casulam, optatam caruit sepulturam.2 Sicque ultio divina ob sanctorum effuso sanguinem tandem emissa processit. Hucusque Hieronimus; ab hoc vero tempore Horosius presbiter plus scripsit.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.11 bnf13759.130 bnf17655.34 bnf18312.266 cpl864.25 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik