monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXXV De Quirino episcopo et martyre. <<< >>> XXXVII De Iacobo Nisebeno episcopo.
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXXVI De nativitate sancti Martini et crucis inventione.
1 Romanorum tricesimus quartus imperium obtinuit Constantinus, annis triginta regnans feliciter. Huius imperii anno undecimo, cum post excessum Diocliciani pax reddita fuisset ecclesiis, beatissimus praesul Martinus apud Sabariam Pannoniae civitatem nascitur parentibus gentilibus, non tamen infimis.2 Hic Constantinus anno vicessimo imperii sui Crispum filium veneno, Faustam coniugem calentem balneo interfecit, scilicet quod proditores regni eius esse voluissent. Huius tempore venerabile crucis dominicae lignum per studium Helenae matris repertum est, prodente Iuda Hebraeo, qui post baptismum Quiriacus est vocitatus.3 Usque hoc tempus historiographus in chronicis scribit Eusebius. A vicessimo primo enim eius imperii anno Hieronimus praesbiter addidit, indicans, Iuvencum praesbiterum evangelia versibus conscripsisse, rogante supradicto imperatore.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.11 bnf13759.130 bnf17655.33 bnf18312.266 cpl864.23 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik