monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXXIII De martiribus qui circa Arvernum passi sunt. <<<     >>> XXXV De Quirino episcopo et martyre.

Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXXIV De sancto Privato martyre.

1 Inruentibus autem Alamannis in Gallias, sanctus Privatus Gabalitanae urbis episcopus in criptam Memmatinsis montis, ubi ieiuniis orationibusque vacabat, reperitur, populum Gredonensis castri monitione conclusum. Sed dum oves suas ut bonus pastor lupis tradere non consentit, daemoniis immolare conpellitur.2 Quod spurcum ille tam exsecrans quam refutans, tamdiu fustibus caeditur, quoadusque putaretur exanimis. Sed ex ipsa quassatione, interpositis paucis diebus, spiritum exalavit. Chrocus vero apud Arelatinsim Galliarum urbem conprehensus, diversis adfectus suppliciis, gladio verberatus interiit, non inmerito poenas, quas sanctis Dei intulerat, luens.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.11 bnf13759.130 bnf17655.33 bnf18312.266 cpl864.22 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik