monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXX De septem viris in Galleis ad praedicandum missis. <<<     >>> XXXII De Chroco et de delubro Arverno.

Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXXI De aecclesia Bituriga.

1 De horum vero discipulis quidam Bituricas civitatem adgressus, salutare omnium, Christum dominum populis nuntiavit. Ex his ergo pauci quodadmodo credentes, clerici ordinati, ritum psallendi suscipiunt, et qualiter ecclesiam construant vel omnipotenti Deo sollemnia caelebrare debeant, inbuuntur. Sed illis parvam adhuc aedificandi facultatem habentibus, cives cuiusdam domum, de qua ecclesiam faciant, expetunt.2 Senatores vero vel reliqui meliores loci fanaticis erant tunc cultibus obligati; qui vero crediderant ex pauperibus erant, iuxta illud Domini quod Iudaeis exprobrat, dicens: Quia meretrices et publicani praecedunt vos in regno Dei. Hi vero, non obtentam a quo petierant domum, Leocadium quendam et primum Galliarum senatorem, qui de stirpe Vecti Epagati fuit, quem Lugduno passum pro Christi nomine superius memoravimus, repererunt.3 Cui cum petitionem suam et fidem pariter intimassent, ille respondit: 'Si enim domus mea, quam apud Bituricam urbem habeo, huic operi digna esset, praestare non abnuebam'. Illi autem audientes, pedibus eius prostrati, oblatis tricentis aureis cum disco argenteo, dicunt eam huic ministerio esse condignam.4 Quod ille, acceptis de his tribus aureis pro benedictione, clementer indulgens reliqua, cum adhuc esset in errore idolatriae inplicitus, christianus factus, domum suam fecit aecclesiam. Haec est nunc ecclesia apud Bituricas urbem prima, miro opere conposita et primi martyres Stephani reliquiis inlustrata.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.10 bnf13759.130 bnf17655.33 bnf18312.266 cpl864.21 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik