monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXVIII De Adriano. <<<     >>> XXX De septem viris in Galleis ad praedicandum missis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXIX De sancto Photino, Hirineo vel reliquis martyribus Lugdunensibus.

1 Ex quibus et ille primus Lugdunensis ecclesiae Photinus episcopus fuit, qui plenus dierum, diversis adfectus suppliciis, pro Christi nomine passus est. Beatissimus vero Hireneus, huius successor martyris, qui a beato Policarpo ad hanc urbem directus est, admirabili virtute enituit; qui in modici temporis spatio praedicatione sua maxime in integrum civitatem reddidit christianam.2 Sed veniente persecutione, talia ibidem diabulus bella per tyrannum exercuit, et tanta ibi multitudo christianorum ob confessione dominici nominis est iugulata, ut per plateas flumina currerent de sanguine christiano; quorum nec numerum nec nomina collegere potuimus, Dominus enim eos in libro vitae conscripsit.3 Beatum Hirenaeum diversis in sua carnifex praesentia poenis adfectum Christo domino per martyrium dedicavit. Post hunc et XLVIII martyres passi sunt, ex quibus primum fuisse legimus Vectium Epagatum.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.9 bnf13759.130 bnf17655.32 bnf18312.266 cpl864.20 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291