monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 28
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXVII De persecutione sub Traiano. <<<     >>> XXIX De sancto Photino, Hirineo vel reliquis martyribus Lugdunensibus.

Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXVIII De Adriano.

1 De Adriano et adinventionibus hereticorum et passione sancti Policarpi atque Iustini. Post hunc Helius Adrianus imperator creatus est. Unde et Hierusolima Helia ab Helio Adriano vocatur, successore Domiciani, eo quod eam reparaverit. Post has vero passiones sanctorum non fuit satis parti adversae gentes incredulas contra christicolas excitasse, nisi commoveret et in ipsis christianis scismas.2 Concitat hereses, et divisa fides catholica aliter aliterque disseritur. Nam sub Antonini imperio Marcionitana et Valentiniana hereses insana surrexit; et Iustinus philosophus post scriptos catholicae ecclesiae libros martyrio pro Christi nomine coronatur. In Asia autem, orta persecutione, beatissimus Policarpus, Iohannis apostoli et evangelistae discipulus, octoginsimo aetatis suae anno velut holocaustum purissimum per ignem Domino consecratur.3 Sed et in Galleis multi pro Christi nomine sunt per martyrium gemmis caelestibus coronati; quorum passionum historiae apud nos fideliter usque hodie retinentur.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.9 bnf13759.130 bnf17655.32 bnf18312.266 cpl864.19 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik