monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXV De passione apostolorum atque Nerone. <<< >>> XXVII De persecutione sub Traiano.
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXVI De Iacobo, Marco et Iohanne evangelista.
1 Tunc Iacobus, frater Domini, et Marcus evangelista pro Christi nomine glorioso martyrio coronati sunt. Primus tamen omnium hanc viam levita Stefanus [et] martyr intravit. Magna post Iacobi apostoli necem Iudaeos calamitas adsecuta est. Nam adveniente Vispasiano et templum incensum est, et sexcenta milia Iudaeorum eo bello gladio et fame adfectae sunt.2 Domicianus autem secundus post Neronem in christianis saevit, Iohannem apostolum in insolam Pathmos relegat in exilium et diversas crudilitates in populus agitat. Post cuius mortem beatus Iohannis apostolus et evangelista de exilio rediit; qui senex et plenus dierum perfectaeque in Deum vitae vivens se deposuit in sepulchro.3 Hic fertur non gustare morte, donec iteratis Dominus iudicaturus adveniat, ipso in evangeliis ita dicente: Sic eum volo manere, donec veniam.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.9 bnf13759.130 bnf17655.31 bnf18312.266 cpl864.19 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik