monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 25
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXIV De ascensione Domini. <<< >>> XXVI De Iacobo, Marco et Iohanne evangelista.
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXV De passione apostolorum atque Nerone.
1 Beatus Petros apostolus sub imperatore Claudio, quarto ab Augusto, Romam adgreditur, ibique praedicans, in multis virtutibus manefestissime Christum esse Dei filium conprobavit. Ab illis enim diebus christiani apud civitatem Romanam esse coeperunt. Cum autem nomen Christi per populos magis ac magis dilataretur, oritur contra haec antique serpentes invidia, et totis se imperatoris praecordiis inmittit saeva malignitas.2 Nam Nero ille luxoriosus, vanus atque superbus virorum succuba et rursum virorum appetitor, matris, sororum ac proximarum quaeque mulierum spurcissimus violator, ad complendam malitiae suae molem primus contra Christi cultum persecutionem excitat in credentes. Habebat enim secum Simonem magum, virum totius malitiae et omnes magicae artis argumento magistrum.3 Hunc elisum per apostolus Domini Petrum atque Paulum, commotus contra eos, cur Christum, filium Dei, praedicarent et idola adorare contempnerent, Petrum crucem, Paulum gladio iubet interfice. Ipse quoque excitatam super se seditionem fugire temptans, quarto ab Urbe lapide propria se manum interfecit.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.8 bnf13759.130 bnf17655.31 bnf18312.266 cpl864.19 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik