monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXIII De die resurrectiones dominicae. <<< >>> XXV De passione apostolorum atque Nerone.
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXIV De ascensione Domini.
1 De ascensione Domini et de interitu Pilati atque Herodis. Resurgens autem Dominus, per quadraginta dies cum discipolis de regno Dei disputans, videntibus illis in nube susceptus evectusque in caelis, ad Patris dexteram resedet gloriosus. Pylatus autem gesta ad Tiberium caesarem mittit et ei tam de virtutibus Christi quam de passione vel resurrectione eius insinuat.2 Quae gesta apud nos hodie retenentur scripta. Tiberius autem hoc ad senatu recensivit, quod senatus cum ira respuit pro eo, quod non ad eum primitus advenissent. Hinc etenim contra christianos prima odiorum germina pullularunt. Pylatus autem non permanens inpunitus, ob suae malitiae scelere, hoc est pro nece quam in dominum nostrum Iesum Christum exercuit, propriis se manebus interfecit.3 Quem Manicheum fuisse multi putant secundum illud quod in evangelio legitur: Venirunt quidam de Galileis, nuntiantes ei, quorum sanguine miscuit Pylatus cum sacrificiis eorum. Sic et Herodes rex, dum in apostulos Domini saevit, percussus divinitus ob tanta scelera, intumiscens ac scatens vermibus, accepto cultro, ut malum purgaret, propriae se manus ictu liberavit.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.8 bnf13759.130 bnf17655.30 bnf18312.266 cpl864.18 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik