monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 23
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXII De Iacobo apostulo. <<<     >>> XXIV De ascensione Domini.

Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXIII De die resurrectiones dominicae.

1 Dominicam vero resurrectionem die prima facta credimus, non septimam, sicut multi putant. Hic est dies resurrectiones domini nostri Iesu Christi, quem nos propriae dominicum pro sancta eius resurrectione vocamus. Hic primus lucem vidit in principio, et hic primus Dominum resurgentem contemplare meruit de sepulchro.2 A captivitate vero Hierusolimae et desolationem templi usque ad passionem domini nostri Iesu Christi, id est usque Tiberii septimo decimo anno, subpotantur anni DCLXVIII.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.8 bnf13759.130 bnf17655.30 bnf18312.266 cpl864.18 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291