monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXI De Ioseph, qui eum sepelivit. <<< >>> XXIII De die resurrectiones dominicae.
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XXII De Iacobo apostulo.
1 Fertur Iacobus apostolus, cum Domino iam mortuum vidisset in cruce, detestasse atque iurasse, numquam se comisurum panem, nisi Dominum cerneret resurgentem. Tertia demum die rediens Dominus, spoliato tartaro cum triumphum, Iacobo se ostendens ait: 'Surge, Iacobi comedi, quia iam a mortuis resurrexi'.2 Hic est Iacobus iustus, quem fratrem Domini nuncupant, pro eo quod Ioseph fuerit filius ex alia uxore progenitus.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.8 bnf13759.130 bnf17655.30 bnf18312.266 cpl864.18 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291