monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 20
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XIX De muneribus magorum et necem infantum. <<<     >>> XXI De Ioseph, qui eum sepelivit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XX De mirabilibus et passione Christi.

1 Domino autem Deo nostro Iesu Christo paenitentiam praedicante, baptismi gratiam tribuente vel caelestem regnum cunctis gentibus promittente atque prodigia et signa per populos operante, hoc est dum de aquas vina profert, dum febris extinguit, dum caecis lumen tribuit, dum sepultis vitam restituit, dum obsessus ab inmundis spiritibus liberat, dum leprosus miserabili turpentes cute reformat, hac dum alia multa signa faciens manefestissime se Deum populis esse declarat, in Iudaeis ira succenditur, invidia exagitatur, ac mens de sanguine profetarum pasta, ut iustum interimat, iniuste molitur.2 Ergo, ut veterum vatum conplerentur oracula, a discipolo traditur, a pontificibus condemnatur, a Iudaeis inluditur, cum iniquis crucifigitur, a militibus, amisso spiritu, custoditur. His igitur actis, tenebrae super universum mundum factae sunt, et multi conversi ingemiscentes, Iesum filium Dei confessi sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.8 bnf13759.130 bnf17655.29 bnf18312.266 cpl864.17 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik