monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 66 > 2 > 27 > 31 > 62 > 17 > 11 > 40 > 15 > 29 > 23 > 13 > 56 > 25 > 42 > 27 > 26 > 2 > 57 > 12 > 70 > 17 > 14 > 94 > 28 > 23 > 31 > 66 > 11 > 39 > 25 > 85 > 50 > 19 > 13 > 62 > 12 > 14 > 61 > 31 > 42 > 54 > 15 > 29 > 21 > 26 > 27 > 56 > 13 > 17 > 50 > 10 > 22 > 23 > 39 > 26 > 1 > 12 > 25 > 70 > 14 > 16 > 58 > 11 > 31 > 19 > 42 > 2 > 39 > 27 > 85 > 50 > 13 > 17
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XVI De nativitate Christi. <<< >>> XVIII Quo tempore Lugdunos sit condita.
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XVII De diversis gentium regnis.
1 Ergo ne videamur unius tantum Hebreae gentes habere notitiam, reliqua regna, quae vel quali Israhelitarum fuerint tempore, memoramus. Tempore Abrahae Ninus regnabat super Assirios; Sicionis Eorops; apud Aegyptios autem sexta decima erat potestas, quam sua lingua dinastiam vocabam. Tempore Moysi apud Argivus regnabat septimus Tropas; in Attica Caecros primus; apud Aegyptius Cencris duodecimus, qui et in mare obrutus est Rubro; apud Assirios sextus decimus Agatadis; apud Sicionius Maratis.2 Tempore vero Salamones, quando regnabat super Israhel, apud Latinus quintus regnabat Silvius; Lacidaemoniis Fistus; Corinthiis secundus Oxion Aegyptiorum Thebei centissimo vicissimo sexto anno; super Assirios Eutropes; Athiniensibus secundus Agasastus. Tempore quo Amon regnabat super Iudeam, quando captivitas in Babilonia abiit, Macedoniis praeerat Argeus; Laedorum Cyces; Aegyptiorum Vafres; apud Babiloniam Nabuchodonosor, qui eos captivos abduxit; Romanorum sextus Servius.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.7 bnf13759.130 bnf17655.28 bnf18312.266 cpl864.16 hab82.298 mdl105.156 ubbO_IV_0017.10r ubk426.291
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik