monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XV De captivitate in Babillonia. <<< >>> XVII De diversis gentium regnis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XVI De nativitate Christi.
1 Reversi autem per Zorobabil, sicut dixemus, nunc contra Deum murmorantes, nunc post idola conruentes vel abuminationes, quae gentes exerceunt, imitantes, dum Dei prophetas contempnunt, gentibus traduntur, subiugantur, intercedunt; donec ipse Dominus patriarcharum prophetarumque vocebus repromissus, virginis Mariae utero per Spiritum sanctum inlapsus, ad redimptione nasci tam illius gentes quam omnium gentium dignaretur.2 A transmigratione ergo usque nativitatem Christi generationes XIV, id est Iechonias, Salathiel, Zorobabil, Abiud, Eliachim, Azor, Sadoch, Achim, Eliuth, Eleazar, Mathan, Iacob, Ioseph, vir Marie, de qua dominus noster Iesus Christus nascitur; qui Ioseph quartus decimus conputatur.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.7 bnf13759.130 bnf17655.28 bnf18312.266 cpl864.16 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291