monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 15
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XIV De divisione regni Israhelitici. <<<     >>> XVI De nativitate Christi.

Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XV De captivitate in Babillonia.

1 Donec iratus contra eos Dominus excitavit Nabuchodonosor, qui eos in Babiloniam cum omnia templi urnamenta captivos abduxit. In qua captivitatem et Danihel propheta eximius, inter esurientes leonis inlesus, et tres pueri in medium igneum rorulenti abiere captivi. In hac captivitate et Hiezechihel prophetavit, et Hesdras propheta natus est.2 A David autem usque ad desolationem templi et transmigrationem in Babilonia generationes XIV, id est David, Salamon, Roboam, Abia, Asa, Iosaphath, Ioram, Ozia, Ioatha, Achaz, Ezechihel, Mannases, Amon, Iosias. In his ergo XIV generationibus anni inveniuntur numero CCCXC. De hac vero captivitate per Zorobabil liberantur ; qui postea et templum et civitatem restituit.3 Sed haec captivitas typum illius captivitatis, ut poto, gerit, in qua anima peccatrix abducitur, quam nisi Zorobabil, id est Christus, liberaverit, horribiliter exsulavit. Ipse enim Dominus in evangelio dicit: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Ipse enim sibi in nobis templum, in quo dignitur habitare, constituat, in quo fides ut aurum luceat, in quo eloquium praedicationes ut argentum splendeat, in quo omnia visibilis templi illius ornamenta in nostrorum sensuum honestate clariscant.4 Bonae etiam voluntate nostrae ipse salubrae effectu indulgeat, quia: nisi ipse aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant ea. Haec vero captivitas annis LXX fuisse dicitur.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.7 bnf13759.130 bnf17655.27 bnf18312.266 cpl864.16 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik