monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 43 > 13
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XII De captivitate populi Israhelitici et generationebus usque David. <<< >>> XIV De divisione regni Israhelitici.
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XIII De Salamone et aedificatione templi.
1 Defuncto autem David, cum [filius eius] regnare coepisset, apparuit ei Dominus et, quod peteret ut indulgeat, pollicitur. Ad ille terrenas divitias posponens, sapientia magis expetiit. Quod ratum Domino fuit, ita ut ab eodem audiret: Quia non quaesisti regna mundi nec divitias eius, sed postolasti sapientiam, ideo accepias eam.2 Ante te non fuit sapiens sic, et post te non erit. Quod postea iudicium illud, quod inter duas mulieres de uno infante litegantes intulit, conprobavit. Hic Salamon aedificavit templum nomini Domini miro opere, multum ibi auri argentique, aeres ac ferri ingerens, ita ut diceretur a quibusdam, numquam simile mundo fuisse aedificium fabricatum.3 Ab egressu ergo filiorum Israhel ex Aegypto usque ad aedificationem templi, quod fuit annos septimus regni Salamonis, inveniuntur anni CCCCLXXX, sicut Regum testatur historia.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.6 bnf13759.130 bnf17655.26 bnf18312.266 cpl864.15 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik