monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XI De populo in deserto et Iosue. <<<     >>> XIII De Salamone et aedificatione templi.

Gregorius Turonensis, Historiae, 1, XII De captivitate populi Israhelitici et generationebus usque David.

1 Post cuius transitum, dum praecepta divina postponunt, saepe in alienigenarum servitio subiugantur. Sed cum conversi ingemiscunt, tribuente Domino, per virorum fortium brachium liberantur. Post haec per Samuelem regem, sicut reliquae gentes habent, a Domino postolant; accipiunt primum Saul, deinde David.2 Ab Abraham ergo usque ad David generationes XIV: id est Abraham, Isaac, Iacob, Iudas, Phares, Esdrom, Aram, Aminadab, Naason, Salma, [Booz], Obeth, Iesse, David. David autem genuit Salamonem de Bersabee. His per Nathan prophetam, fratrem suum, et matrem in regno evectus est.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.6 bnf13759.130 bnf17655.26 bnf18312.266 cpl864.15 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291