monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, IX De Ioseph in Aegipto. <<< >>> XI De populo in deserto et Iosue.
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, X De transitu rubri maris.
1 Et quoniam de hoc maris transitu plures multa dixerunt, visum est, ut de situ loci illius vel ipsius transitus aliqua huic inseram lectione. Nilus per Aegyptum, sicut optimae nostis, decurrit et ipse eam inpetu suo inrigat, unde et Aegypti Niliculae appellantur. Cuius nunc litora multi locorum perlustratores referta sacris monasthiriis dicunt esse.2 Super ripam vero eius non Babilonia, de qua supra miminimus, sed Babilonia civitas collocatur, in qua Ioseph horrea miro opere de lapidibus quadris et cimentum aedificavit, ita ut ad fundum capatiora, ad summa vero constricta sint, ut per parvolum foramen ibidem tritecum iacteretur; quae horrea usque hodie cernuntur.3 De hac civitate rex ad persequendum Hebraeos cum exercitibus curruum ac multa pedestri manu dirictus est. Antedictus vero fluvius ab oriente veniens, ad occidentalem plagam versus Rubrum mare vadit; ab occidente vero stagnum sive brachium de mare Rubrum progreditur et vadit contra orientem, habens in longo milia circiter quinquaginta, in lato autem decim et octo.4 In huius stagni capite Clysma civitas aedificata est, non propter fertilitatem loci, cum nihil sit plus sterele, sed propter portum, quia navis ab Indis venientes ibidem ob portus opportunitatem quiescunt; ubi conparate merces per totam Aegyptum deportantur. Ad hunc stagnum per desertum Hebraei tendentis usque ipsum mare venerunt, inventisque dulcibus aquis , castra metati sunt.5 In hoc ergo artum locum tam ab herimo quam ab ipso mari considerunt, sicut scriptum est: Audiens Pharao, quod conclusissit eos mare atque desertum, nec esset eis via, qua possint pergere, ad persequendum eos dirixit. Cumque inminentibus his Moysi populus adclamasset, secundum iussum Divinitatis proiectam virgam super mare, divisum est, illisque per sicca gradientibus et, ut Scriptura ait, murum aquarum undique vallatis in litus illud quod est contra montem Sina inlaesi prursus, demersis Aegyptiis, Moyse duce transgrediuntur.6 De quo transitu multa, ut dixi, narrantur; sed nos quod a sapientibus et certe illis hominibus, qui in eodem locum accesserant, virum cognovimus, ea inserere studuemus paginae. Aiunt etiam, sulcos, quos rotae curruum fecerant, usque hodie permanere et, quantum acies oculorum videre potest, in profundo cerni.7 Quos si modicum commotio maris obtexerit, illo quiescente, rursum divinitus renovantur, ut fuerant. Dicunt alii, quod ad ipsam ripam, factum modico per mare circuitum, unde ingresse fuerant, sint reversi. Alii vero asserent, unum cunctis ingressum, nonnulli, unicuique tribui suam patuisse viam, illud testimonium psaltirii abutentes: Qui divisit mare Rubrum in divisiones.8 Quas nos divisiones spiritaliter et non secundum littera intellegere oportit. Sunt enim et in hoc saeculo, quod figuraliter mare dicitur, multae divisiones; non enim aequaliter possunt aut per unam viam ad vitam cuncti transire. Alii autem transeunt in horam primam, id est qui renati per baptismum, inmaculati ab omni inquinamentum carnis perdurare usque ad vitae praesentes exitum possunt; alii ad oram tertiam, videlicet qui maiore aetate convertuntur; alii ad sextam, qui luxoriae fervore coerceunt.9 Et per has quasque horas, sicut evangelista conmemorat, ad operam dominicae viniae secundum fidem propriam conducuntur. Haec sunt divisiones, quibus per hoc mare transitur. Illud vero quod a mare usque venientes, litus stagni tenentes revertuntur, illud est quod Dominus ad Moysen dicit: Reversi castra metentur e regione Phiahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Belsephon.10 Nec enim dubium est, quod transitus ille maris vel columna nubis tipum gesserit nostri baptismatis, dicente beato Paulo apostolo: Nolo vos ignorare, fratres, quia patris nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mare. Colomna vero ignis typum sancti Spiritus praetulit.11 A nativitate ergo Abrahae usque ad egressum filiorum Israhel ex Aegyptu vel transitum maris Rubri, quod fuit Moysi octuaginsimus annus, subpotantur anni numero CCCCLXII.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.5 bnf13759.130 bnf17655.23 bnf18312.266 cpl864.13 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, IX De Ioseph in Aegipto. <<< >>> XI De populo in deserto et Iosue.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik