monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, VIII De Isaac, Isau, et Iob et Iacob. <<< >>> X De transitu rubri maris.
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, IX De Ioseph in Aegipto.
1 Secundus Iacob. Iacob dilectus Dei, sicut ait per prophetam: Iacob dilixi, Esau autem odio habui. Hic post angelicam luctam vocatus est Israhel, a quo Israhelitae. Hic genuit duodecim patriarcas, quorum haec sunt nomina: Rubin, Semeon, Levi, Iudas, Isachar, Zabulon, Dan, Neptalem, Gad et Aser. Post hos genuit Ioseph de Rachel, cum esset nonagisimo secundo aetatis suae anno.2 Hunc coeteris filiis plus dilexit. Habuit ex ea et Beniamin ultimum omnium. Ioseph autem sextum decimum aetatis suae annum habens, tipum praeferens Redemptoris, vidit somnia quae fratribus retulit: quasi manipolus legens, suum fratrum manipoli adorarent; et iterum, quasi sol et luna cum undecim stelis procederent ante eum.3 Quae res magnum ei cum fratribus odium generavit. Unde et inflammati invidia, triginta eum argenteis Ismahelitis in Aegypto transeuntibus vindedirunt. Inminente autem fame, cum discendissent hi in Aegypto, cogniti sunt a Ioseph, nec tamen ipsi Ioseph cognoverunt. Ipse tamen se his post multas eorum fatigationes et adducto Beneamen declaravit; de Rachel enim matre sua natus et hic fuerat.4 Post haec discendunt cuncti Israhelitae in Aegyptum et per Ioseph Faraonis gratiam abutuntur. Iacob autem post benedictus filios suos in Aegypto moritur et in sepulchro patris sui a Ioseph sepelitur in terra Chanaan. Mortuo autem Ioseph atque Faraone, subicitur cuncta generatio servituti. Quae per Moysen post decim plagas Aegypti liberatur, dimerso Pharaone in mari Rubrum.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.5 bnf13759.130 bnf17655.22 bnf18312.266 cpl864.13 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik