monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, VII De Abraham et Nino. <<< >>> IX De Ioseph in Aegipto.
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, VIII De Isaac, Isau, et Iob et Iacob.
1 His cum centum esset annorum, genuit Isaac. Porro Isaac sexagisimo aetatis anno nati sunt fili gemini de Rebecca. Primus Esau, qui Edom, id est terrenus; qui propter gulam vindedit primogenita sua. Ipsi est pater Idomeorum, de cuius generatione quarta natus est Iobab, hoc est Isau, Raguel, Zara, Iobab, qui et Iob.2 Is vixit annos CCXLIX, octugisimo nono anno ab infirmitate liberatus est. Post infirmitatem autem CLXX annis, restituta in duplum omni facultate, cum tantis sicut perdederat filiis iocundatus est.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.5 bnf13759.130 bnf17655.22 bnf18312.266 cpl864.13 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291