monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 7
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, VI De Babillonia. <<< >>> VIII De Isaac, Isau, et Iob et Iacob.
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, VII De Abraham et Nino.
1 Primus autem filius Noe Sem; de quo generatione decima natus est Abraham: id est Noe, Sem, Arphaxath, Sale, Eber, Falech, Rheu, Saruch, Thare, qui genuit Abraham. In his ergo decim generationibus, hoc est a Noe usque Abraham, inveniuntur anni DCCCCXLII. Eo tempore regnabat Ninus, qui aedificavit Ninum civitatem, quam Nineven vocant; cuius in tribus mansionibus spatium amplitudines Ionas propheta determinat.2 Huius quadragisimo tertio regni anno natus est Abraham. Hic est Abraham initium fidei nostrae. Hic accepit repromissionis. Huic se Christus dominus noster nasciturum ac pro nobis passurum in victimae conmutationem monstravit, ipso in evangeliis sic dicente: Abraham exsultavit, ut viderit diem meum; et vidit, et gavisus est.3 Hoc vero holocaustum in monte Calvariae, quo Dominus crucifixus est, oblatum fuisse, Severus narrat in chronica, sicut et hodiequae in ipsa Hierusolimorum urbe celebre fertur. In hoc monte crux sancta, in qua Redemptur adfixus est, stetit, de qua et beatus illi cruor efluxit. Hic ergo Abraham accepit signum circumcisiones, ostendens, ut quod ille gessit in corpore nos portemus in corde, dicente propheta: Circumcidite vos Deo vestro, et circumcidite praeputium cordis vestri; et nolite sequi deos alienos; et iterum: Omnes incircumcisus corde non intrint' in sancta mea.4 Hunc Abraham Deus post adiectam nomini sillabam patrem multarum gentium nuncupavit.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.5 bnf13759.130 bnf17655.21 bnf18312.266 cpl864.12 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik