monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, V De Chus adinventorem staticuli. <<<     >>> VII De Abraham et Nino.

Gregorius Turonensis, Historiae, 1, VI De Babillonia.

1 Cumque multiplicati hominis dispergerentur per universas terras, egressi ab Oriente, Senachar gramineum repperiunt campum. In quo aedificantes civitatem, turrem qui caelos adtengeret nituntur struere. Quorum vana cogitatione simul et lingua ipsiusque confutans Deus, mundum late patentem in universa terra dispersit, vocatumque est nomen civitatis Babel, hoc est confusio, eo quod ibi confudisset Deus linguas eorum.2 Haec est Babilonia a Nebroth gygante aedificata, filio Chus. Et, sicut Horosi narrat historia, mira campi planitiae in quadrum disposita est. Munis eius ex coctili latere infusu bitumine in latum habet cubitus quinquaginta, altitudinis cubitus CC, in circuitu stadia CCCCLXX. Unus stadius habet aripennes quinque.3 Vicinae quinae portae per unumquemque latus sitae sunt, quae faciunt C. Harum portarum ustia mirae magnitudinis ex aere fusile sunt formata. Multa et alia de hac civitate isdem historiographus narrat, addens: Et cum tanta fuissit honestas aedificii, attamen victa atque subversa est.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.4 bnf13759.130 bnf17655.21 bnf18312.266 cpl864.12 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik