monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, IV De diluvio. <<<     >>> VI De Babillonia.

Gregorius Turonensis, Historiae, 1, V De Chus adinventorem staticuli.

1 Habebat ergo Noe post diluvium tres filius, Sem, Cham et Iafeth. De Iafeth egressae sunt gentes, similiter et de Cham sive de Sem. Et, sicut ait vetus historia, ab his dissiminatum est genus humanum sub universo caelo. Primogenitus vero Cham Chus. Hic fuit totius artis magicae, inbuente diabolo, et primus idolatriae adinventor.2 Hic primus staticulum adorandum diabuli instigatione constituit; qui et stellas et ignem de caelo cadere falsa vertute hominibus ostendebat. Hic ad Persas transiit. Hunc Persi vocitavere Zoroastren, id est viventem stelam. Ab hoc etiam ignem adorare consuiti, ipsum divinitus ignem consumptum ut deum colunt.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.4 bnf13759.130 bnf17655.20 bnf18312.266 cpl864.11 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik