monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, III De Enoch iusto. <<<     >>> V De Chus adinventorem staticuli.

Gregorius Turonensis, Historiae, 1, IV De diluvio.

1 Dominus ergo commotus contra iniquitates populi, non in suis semitis gradientes, diluvium mittit cunctamque animam viventem de superficiem terrae diluvium inundante delivit; tantum Noe fidelissimum ac peculiarem sibi suique tipus speciem praeferentem cum sua vel trium natorum coniugibus posteritates reparandae gratia in arca reservavit.2 Increpant nobis hic heretici, cur Scriptura sancta Dominum dixissit iratum. Cognoscant ergo, quia Deus noster non ut homo irascitur: commovetur enim ut terreat, pellet ut revocet, irascitur ut emendit. Sed nec hoc ambigo, quod species illa arcae tipum matris gessisset aeclesiae. Ipsa enim inter fluctus et scupulos huius saeculi transiens, nos ab inminentibus malis materno gestamini fovens, pio amplexu ac protectione defendit.3 Ab Adam ergo usque ad Noe generationes X, id est Adam, Seth, Enos, Cainan, Malalehel, Iareth, Enoch, Mattusalam, Lamech, Noe. In his ergo decim generationebus inveniuntur anni II milia CCXLII. Adam vero in terra Enacim sepultum, quae prius Ebron vocabatur, liber Iesu Nave evidenter explanat.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.4 bnf13759.130 bnf17655.19 bnf18312.266 cpl864.11 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik